AAS 33 (1941), p. 408

nedicti Aloisi Masella, Archiepiscopi titularis Caesariensis in Mauretania
et apud Brasilianam Rempublicam Apostolici Nuntii, atque suppleto,
quatenus opus sit, aliorum quorum interest vel qui sua interesse
praesumant consensu, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine ab Ar­
chidioecesis S. Salvatoris in Brasilia territorio partem illam separamus,
quae comprehendit civiles districtus Amargosa, Affonso Penna, Aratuhype,
Areia, Brejoês, Castro AJves, Itaquara, Itirussu, Jaguaquara.
Jaguaripe, Jequiricù, Lage, Maracas, Mutuhype, 8. Antonio de Jesus,
8. Ignez, 8. Miguel, 8. Theresinlxa, Boa, Nova, Conquista, Encrmilhada,
Itaml)é, Jequié, Pogöes, atque ita avulsum territorium in novam erigi­
mus dioecesim, quam ab Amargosa urbe « Amargosensem » nuncupari de­
cernimus. Huius novae dioecesis episcopalem sedem in hac Amargosa
urbe statuimus, quam proinde ad civitatis episcopalis fastigium extollinius
eique omnia tribuimus iura et privilegia, quibus ceterae episcopales
civitates pollent. Episcopi vero cathedram in paroeciali ecclesia, ibi
exstante, Deo in honorem Nostrae Dominae a Bono Consilio dicata, figa­
mus, quam ad Cathedralis Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus,
eique propterea et Amargosensibus pro tempore Episcopis omnia item
concedimus iura, privilegia, honores, insignia, favores et gratias, qui­
bus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Praesules iure communi
fruuntur, illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationi­
bus quibus ceteri adstringuntur. Novam hanc dioecesim Amargosensem
suffraganeae constituimus Metropolitanae Ecclesiae S. Salvatoris in
Brasilia, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico iuri Archiepisco­
porum S. Salvatoris in Brasilia subiicimus. Quum autem praesentis tem­
poris adiuncta haud permittant quominus in nova ista dioecesi Canoni­
corum Capitulum modo instituatur, indulgemus ut interim, pro Cano­
nicis, Dioecesani Consultores ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur.
Mandamus insuper ut, quamprimum fieri poterit, in hac Amargosensi
dioecesi saltem parvum Seminarium, iuxta Codicis Iuris Canonici prae­
scripta et normas a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum Uni­
versitatibus traditas, erigatur; itemque ut ex hac quoque dioecesi eiusque
sumptibus bini delecti iuvenes, in sortem Domini vocati, aut modo saltem
unus, non intermissa vice in Pontificium Seminarium Pium Brasilianum
de Urbe mittantur ut, sub oculis fere Romani Pontificis, pietate ac doctri­
na instituantur. Quod autem attinet ad huius dioecesis regimen et admi­
nistrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante,
electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi
servanda iubemus quae sacri canones praescribunt. Quod vero ad cle­
rum peculiariter spectat, statuimus ut simul ac hae Litterae Nostrae ad

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.