AAS 33 (1941), p. 410

tenus Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incur­
surum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo primo, die decima Maii mensis, Pontificatus Nostri anno
tertio.
ALOISIUS Card. MAGLIONE RAPHAEL C. Card. ROSSI
a Secretis Status S. C. Consistorialis a Secretis
Carolus Respighi, Proton. Apost.
Arturus Mazzoni, Proton. Apost.
Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap.., vol. LXV, n. U - Al. Trussardit

II
ANTIOQUIENSIS ET IERICOËNSIS, DE URABÀ

DIOECESES ANTIOQUIENSIS ET IERICOËNSIS, INVICEM CANONICE UNITAE, SEPARAN­
TUR, AC PRAEFECTURA APOSTOLICA DE URABÀ SUPPRIMITUR EIUSQUE TERRI­
TORIUM DIOECESI ANTIOQUIENSI ADNECTITUR UNA CUM PARVA TERRITORII
DIOECESIS IERICOËNSIS PARTE, QUAE PROPTEREA AB EADEM DIOECESI SE­
PARATUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Universi dominici gregis regimen Romanis Pontificibus divinitus com­
missum postulat ut Ecclesiarum circumscriptio earumque hierarchicus
ordo aliter constituatur, quoties spirituale animarum bonum id requi­
rere videtur. Quod quidem perpendentes Nos, praehabito favorabili voto
tum venerabilis Fratris Caroli Serena, Archiepiscopi titularis Myrensis,
apud Columbianam Rempublicam Nuntii Apostolici, tum venera­
bilis Fratris Francisci Christophori Toro, Episcopi Antioquiensis et
Iericoënsis, atque obtento aliorum quorum intersit, vel qui sua interesse
praesumant consensu, Nos, de Sacrarum Congregationum Consistorialis
et- de Propaganda Fide consilio, dioecesium Antioquiensis et Iericoënsis
invicem hucusque canonice unitarum, nec non Praefecturae Apostolicae
de IJrabà territorium aliter circumscribere et constituere opportunum
duximus. Apostolicae igitur Nostrae potestatis plenitudine haec quae
sequuntur decernimus : I. dioecesim. Antioquiensem, quam fel. rec. Bene­
dictus Papa Quintusdecimus, Praedecessor Noster, Apostolicis sub

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.