AAS 33 (1941), p. 516

rabilis Servae Dei Beatificationem, quod a Cardinali Relatore est pro­
ponendum. Quare die 11 Novembris anni huius Sacra Rituum plena
Congregatio coram Ssmo D. N. Pio Papa XII coacta èst, in qua sub­
scripta Cardinalis S. R. C. Praefectus, Causaeque Venerabilis Magda­
lenae Ponens seu Relator, dubium hoc proposuit. Revmi Cardinales,
ceterique omnes in affirmativam concessere sententiam, quam Beatissi­
mus Pater benigne excepit, Suum vero supremum iudicium differre
ratus est, maius lumen a Deo per suas praesentiumque preces implora­
tur us.
Diem vero hanc selegit, Dominicam yicesimam quartam post Pentecosten,
ut suam proferret sententiam.
Eapropter advocatis ad se subscripto Cardinali, R. P. Salvatore
Natucci Fidei Promotore generali, meque Secretario, Sacratissima Ho­
stia religiosissime oblata, edixit : Tuto procedi posse ad Venerabilis
Magdalenae C marchionibus di Canossa sollemnem Beatificationem.
Hoc autem decretum promulgari atque in acta Sacrae Rituum Con­
gregationis referri Litterasque Apostolicas sub anulo Piscatoris, de sol­
lemnibus Beatificationis in Vaticana Basilica quandocumque celebrandis,
expediri mandavit.
Datum Romae, die 16 Novembris a. D. .1941.

C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Pme/ecíws.
L. $ S.
A. Carinci, Secretarius.

SACRA CONGREGATIO'
PEO NEGOTIIS ECCLESIASTICIS EXTEAÖEDINAEIIS

INDULTUM
Attentis peculiaribus hodiernis rerum adiunctis, Ssñius Dominus
Noster Pius Divina Providentia PP. XII omnibus Ordinariis locorum,
cuiuslibet ritus, quamdiu praesens bellum perdurabit, benigne conce­
dere dignatus est, ut, pro suo prudenti arbitrio, in territorio suae iu­
risdictionis, indulgeant generalem dispensationem super lege abstinen­
tiae et ieiunii ecclesiastici, in favorem etiam religiosorum et religiosa­
rum exemptionis privilegio utentium.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.