AAS 34 (1942), p. 122

ginms et constituimus dioecesim Oliveirensem nuncupandam. Nova haec
dioecesis territorio constabit sexdecim quae sequuntur paroecias amplectentes
nempe : Oliveira, Carino de Mata, Japäo, Säo Francisco de Paula,
Boni Successo, Sauf Jago, Passa Tempo, S. Joäo Batista, Santo Antonio
do Amparo, Campo Bello, Sant'Anna do Joceré, Cristeis, Candeias,
Cana Verde, Perdöes. Riberäo Vermelho. Sedem autem dioecesis in Oliveira
urbe, a qua ipsa dioecesis nomen mutuatur, statuimus; Ecclesiam
vero in honorem Nostrae Dominae de Oliveira Deo dicatam ad Cathedralis
gradum evehimus; illi propterea eiusque pro tempore Episcopis omnia
concedimus iura, privilegia, honores, insignia, favores et gratias quibus
ceterae cathedrales Ecclesiae earumque Praesules iure communi fruuntur,
illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus
ceteri adstringuntur. Dioecesim porro Oliveirensem suffraganeae
constituimus metropolitanae Ecclesiae BellohOrizontinae, eiusque pro
tempore Episcopos metropolitico eiusdem Archiepiscopi iuri subiicimus.
Mensam autem episcopalem constituent Curiae emolumenta et ceterae
oblationes, quae a fidelibus praeberi solent, praeter illa quae ad hunc ii
nem iam collecta sunt. Quum vero praesentis temporis adiuncta non permittant
quominus in nova dioecesi Canonicorum Capitulum modo instituatur,
indulgemus ut pro Canonicis Consultores dioecesani ad iuris
tramitem interim eligantur et adhibeantur. Quod autem ad dioecesis regimen
et administrationem, ad Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, adamussim
servanda iubemus quae sacri canones praescribunt. Quod vero
ad clerum peculiariter spectat, statuimus ut. simul ac hae Litterae Nostrae
ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi
censeantur adscripti, in cuius territorio legitime exstant. Mandamus insuper
ut in nova etiam hac dioecesi Seminarium saltem parvum quam
primum fieri possit, iuxta codicis iuris canonici praescripta et normas a
Sacra Congregatione de Seminariis et Universitatibus Studiorum traditas,
erigatur. Bini vero delecti iuvenes, aut modo saltem unus, huius
dioecesis eiusque expensis, non intermissa vice ad Pontificium Collegium
Brasilianum de Urbe nuper erectum mittantur, ut sub fere oculis Nostris
in spem Ecclesiae doctrina et pietate instituantur. Praecipimus insuper
ut documenta omnia et acta, novam dioecesim respicientia, a Curia
Bellohorizontina ad Curiam episcopalem Oliveirensem quam primum
transmittantur ut in eius archivo asserventur. Ad quae omnia uti supra
disposita et constituta exsecutioni mandanda Venerabilem quem supra
memoravimus Fratrem Benedictum Aloisi Masella delegamus, eidemque
necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi, ad

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.