AAS 34 (1942), p. 148

ACTA SS, CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

i

DECBETÜM
Suprema S. Congregatio S. Officii, incommodis mature perpensis,
quae in religionis veraeque pietatis detrimentum cedunt ex Radiaesthesiae
consultationibus a clericis peractis circa personarum circumstantias
et eventus divinando s, ac prae oculis habitis quae in can. 138 et 139
§ 1 Codicis Iuris Canonici statuuntur ad clericos religiososque ab iis
rebus arcendos quae ipsorum officium dignitatemque dedeceant aut eorum
auctoritati nocere possint, haec quae sequuntur decernit, quin
tamen quaestiones scientificas de Radiaesthesia hoc Decreto attingere
velit :

Excellentissimis nempe locorum Ordinariis et Religiosorum Superioribus
mandat, ut suis clericis et religiosis districta ratione prohibeant
quominus ad illas Radiaesthesiae scrutationes unquam procedant, quae
supradictas consultationes respiciant.
Eorumdem Ordinariorum vel Superiorum Religiosorum erit, si id
necessarium vel opportunum duxerint, huiusmodi vetito poenalium sanctionum
minas addere.
Quod si quis ex clericis et religiosis hoc vetitum transgrediens recidivus
fiat, vel gravibus incommodis aut scandalo locum dederit, Ordinarii
vel Superiores id deferant ad hoc S. Supremum Tribunal.
Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 26 Martii 1942.

Ioannes Pepe, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius.

II
SUBMISSIONIS NOTIFICATIO

P. Dominicus Maria Chenu et P. Ludo vicus Charlier laudabiliter
se subiecerunt Decreto Sancti Officii diei 4 Februarii 1942, quo damnati
et in Indicem librorum prohibitorum inserti sunt libri : « Une école de
théologie, Le Saulchoir » (liber conscriptus a P. M. D. Chenu); «Essai
sur le problème théologique » (liber conscriptus a P. L. Charlier).
Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 26 Martii 1942.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.