AAS 34 (1942), p. 26

ac de apostolicae potestatis plenitudine, ab archidioecesi Nominis Iesu
territorium distrahimus provinciae civilis Bohol appellatae, quae in praesenti
comprehendit magnam eiusdem nominis insulam et adiacentes insulas
Panglao, Lapinin, Jau, Mahanay, Eandayan, Pangangan et Cabildo,
atque ex ita avulso territorio novam erigimus dioecesim, quae a
Tagbilaran urbe « Tagbilaranam » nuncupari volumus ac decernimus. Huius
dioecesis episcopalem sedem in Tagbilaran urbe, statuimus, quam
proinde ad civitatis episcopalis fastigium extollimus eique omnia tribuimus
iura et privilegia, quibus ceterae episcopales civitates pollent.
Episcopi vero Cathedram in ecclesia Deo, in honorem S. Ioseph, universalis
Ecclesiae Patroni, dicata, in urbe illa exstante, Agimus, illamque
propterea ad cathedralis Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus, eique
et Tagbilaranis pro tempore Episcopis omnia item concedimus iura,
privilegia, honores, insignia, favores et gratias, quibus ceterae per orbem
cathedrales Ecclesiae earumque Antistites iure communi fruuntur,
illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus
ceteri adstringuntur. Novam hanc Tagbilaranam dioecesim suftraganeam
constituimus Metropolitanae Ecclesiae Nominis Iesu, seu Caebuanae,
eiusque pro tempore Episcopos metropolitico illius Archiepiscopi iuri
subiicimus. Quum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant
quominus in hac nova dioecesi canonicorum Capitulum modo instituatur,
indulgemus ut interim, pro canonicis, dioecesani Consultores ad iuris
tramitem eligantur et adhibeantur. Quod autem attinet ad huius dioecesis
regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris,
sede vacante, electionem, ad Seminarii dioecesani institutionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda
iubemus quae sacri canones ad rem praescribunt. Quod ad clerum praecipue
spectat decernimus ut statim ac hae Litterae Nostrae de dioecesis
erectione ad exsecutionem mandatae fuerint, eo ipso clerici eidem dioecesi
adscripti censeantur, qui in eius territorio legitime degunt. Episcopalem
autem mensam in praesenti constituent Curiae episcopalis emolumenta
et oblationes, quae a fidelibus in quorum bonum dioecesis erecta
est praeberi solent; sed actuoso futuri Episcopi studio et industriae committitur
ut, quam citius fas erit, congrua dos constituatur. Volumus
denique ut omnia documenta et acta, novam hanc dioecesim eiusque clericos
ac fideles respicientia, a cancellaria archidioecesis Nominis Iesu
quam primum fieri poterit episcopali Curiae Tagbilaranae tradantur, ut
in eius archivo diligenter adserventur. Ad omnia vero ita disposita et
constituta exsecutioni mandanda venerabilem quem supra diximus Fratrem
Delegatum Apostolicum in Insulis Philippinis deligimus, eique pro-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.