AAS 35 (1943), p. 209
mirando prorsus modo terram cum coelo coniungit; qui exaltatus
in Cruce, veluti in misericordiae solio, omnia traxit ad
semet ipsum; quique, filius hominis electus ex myriadibus, 48
plus quam omnes homines, omnes angeli, omnesque creatae res
a Deo diligitur?49
Quia vero Christus tam sublimem occupat locum, iure meritoque
ipse solummodo est, qui Ecclesiam regit atque gubernat;
proptereaque hac quoque de causa capiti adsimulari debet.
Siquidem, quemadmodum caput — ut Ambrosii verbis
utamur — est « arx regalis » corporis, ab eodemque, utpote 50
potioribus dotibus praedito, omnia membra, quibus superponitur
ut consulat, natura ipsa diriguntur, ita Divinus Redemptor 51
universae Christianorum reipublicae clavum tenet eiusque gubernacula
moderatur. Ac quandoquidem hominum coetum regere
nihil est aliud, nisi utili eos providentia, idoneis opibus
Tectisque rationibus ad assignatum finem perducere, facile 52
cernere est Servatorem nostrum, qui bonorum Pastorum forma
et exemplar exsistit, haec omnia mirando prorsus exercere 53
modo.
Ipse enim, cum in terris commorabatur, legibus, consiliis,
monitis, per eiusmodi verba nos docuit, quae numquam transibunt,
quaeque cuiusvis aetatis hominibus spiritus erunt et
vita. Ac praeterea triplicem potestatem Apostolis eorumque 54
successoribus impertiit; docendi nempe, regendi, ad sanctitudinemque
ducendi homines; quam quidem potestatem peculiaribus
praeceptis, iuribus officiisque praefinitam, primariam
legem statuit totius Ecclesiae.
Sed directo etiam per se divinus Servator noster conditam
ab se societatem moderatur ac dirigit. Ipse enim regnat in men-
48 Cf. IOAITO., XII, 32.
4 9 Cf. CYR. ALEX., Comm. in Ioh. T, 4 : MIGNE, P. G., LXXIII, 69; S. THOM., I,
q. 20, a. 4, ad 1.
40 Hexaëm., VI, 55 : MIGNE, P. L., XIV, 265.
8 1 Cf. AUGUST., De Agon. Ohrist., XX, 22: MIGNE, P. L., XL. 301.
•* Cf. S. THOM., I, q. 22, a. 1-4.
•* Cf. IOAKN., X, 1-18; / Petr., V, 1-5.
st Cf. IOANN., VI, 63.