AAS 35 (1943), p. 213

ipse dixerit: « Sine me nihil potestis facere », et cum ex Apo- 70
stoli sententia, omne mystici huius Corporis incrementum in
aedificationem sui ex Christo Capite sit. Attamen hoc quoque 71
retinendum est, quamvis mirandum prorsus videatur, Christum
nempe requirere membra sua. Idque primo quidem, quatenus
Iesu Christi persona a Summo geritur Pontifice, qui ne pastoralis
officii onere obruatur, alios non paucos in sollicitudinis
suae partes vocare debet, ac cotidie est totius comprecantis
Ecclesiae adiutorio relevandus. Ac praeterea Servator noster,
prout ipse per se non adspectabili modo Ecclesiam regit, a mystici
vult sui Corporis membris adiuvari in exsequendo Redemptionis
opere. Quod tamen non ex eius indigentia debilitateque
accidit, sed ex eo potius quod ipsemet ad maiorem intemeratae
suae Sponsae honorem rem ita disposuit. Dum enim in
Cruce emoriens, immensum Redemptionis thesaurum Ecclesiae
suae, nihil ea conferente, dilargitus est; ubi de eiusmodi thesauro
distribuendo agitur, id efficiendae, sanctitatis opus non
modo cum intaminata sua Sponsa communicat, sed ex eius
etiam opera vult quodammodo oriri. Tremendum sane mysterium,
ac satis numquam meditatum: multorum nempe salutem
a mystici Iesu Christi Corporis membrorum precibus
voluntariisque affiictationibus, ab iisdem hac de causa susceptis,
pendere, et ab adiutrice Pastorum ac fidelium, imprimisque
patrum matrumque familias opera, quam iidem divino Servatori
nostro quasi sociam praestare debeant.
In praesens autem rationibus modo expositis, quibus eruitur
Christum Dominum socialis sui Corporis Caput esse vocandum,
tres aliae adiciendae sunt, quae et ipsae intimis nexibus devinciuntur.

Initium sumimus ex invicem conformata ratione, quam
inter caput et corpus intercedere videmus, cum eiusdem naturae
exsistant. Quam ad rem animadvertendum est naturam
nostram, quamvis inferior sit angelica, ex Dei tamen bonitate

IOANN., XV, 5.
" Cf. Eph., IV, 16; Col., I I , 19.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.