AAS 35 (1943), p. 221

efïectoreque sanctitatis, deque eodem mystici sui Gorporis sustentatore,
enucleate satis scripserimus, non est cur amplius
explanemus, sed cur potius omnes, immortales grates agentes
Deo, demisso intentoque animo meditemur. Quod autem Servator
noster, olim e Cruce pendens, inchoavit, id perpetuo continenterque
in caelesti beatitate peragere non desinit: « Caput
nostrum, ait Augustinus, interpellat pro nobis: alia membra
recipit, alia flagellât, alia mundat, alia consolatur, alia creat,
alia vocat, alia revocat, alia corrigit, alia red integrat ». Nos 113
autem omnes Christo in salutifero hoc opere debemus sociam
praestare operam, « qui ex uno et per unum salvamur
et salvamus ».1 1 4

•V» «\¿ JZ,
"TV" -/V* W

Iam nunc, Venerabiles Fratres, ad illud edisserendum gradum
faciamus, per quod quidem in sua luce ponere cupimus
Christi Corpus, quod est Ecclesia, mysticum esse appellandum.
Appellationem eiusmodi, quae iam in plurium aetatis veteris
scriptorum usu habetur, haud pauca Summorum Pontificum
documenta comprobant. Non autem una de causa haec
vox adhibenda est; quandoquidem per illam sociale Ecclesiae
Corpus, cuius Christus Caput est ac moderator, internosci potest
a physico eius Corpore, quod e Deipara Virgine natum
nunc ad Patris dexteram sedet, velisque Eucharisticis delitescit
; ac discerni item potest, quod ob hodiernos errores maioris
momenti est, a naturali quovis corpore sive physico, sive, ut
aiunt, morali.
Dum enim in naturali corpore unitatis principium ita partes
iungit, ut propria, quam vocant, subsistentia singulae prorsus
careant; contra in mystico Corpore mutuae coniunctionis
vis, etiamsi intima, membra ita inter se copulat, ut singula
omnino fruantur persona propria. Accedit quod, si totius et
singulorum membrorum mutuam inter se rationem conside-

1 1 3 Enarr. in Ps., LXXXV, 5 : MIGNE, P. L., XXXVII, 1085.
1 1 4 CXEM. ALEX., Strom., VII, 2 : MIGNE, P. G., IX, 413.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.