AAS 35 (1943), p. 302
nam biblicam et studia omnia eidem adiuncta, sensu Ecclesiae
catholicae promoveret », Pontificium Institutum Biblicum
condidit, quod, inditae Societatis Iesu curis concreditum,
« altioribus magisteriis omnique instrumento eruditionis biblicae
ornatum » voluit, eiusque leges ac disciplinam praescripsit,
hac in re « salutare ac frugiferum propositum » Leonis
XIII sese exsequi professus. 16
Haec denique omnia proximus Decessor Noster fel. rec.
Pius XI perfecit, inter alia decernens, ne ullus esset « Sacrarum
Litterarum disciplinae in Seminariis tradendae doctor, nisi, confecto
peculiari eiusdem disciplinae curriculo, gradus academicos
apud Commissionem Biblicam vel Institutum Biblicum
adeptus legitime esset ». Quos quidem gradus eadem iura
eosdemque effectus parere voluit, ac gradus in Sacra Theologia
vel in iure canonico rite collatos; itemque statuit ne ulli
conferretur « beneficium, in quo canonice inesset onus Sacrae
Scripturae populo explanandae, nisi, praeter alia, is esset licentia
aut laurea in re biblica potitus ». Atque una simul exhortatus
tam summos Ordinum regularium Sodalitatumque religiosarum
Moderatores, quam catholici orbis Episcopos, ut ex
alumnis suis aptiores ad Scholas Instituti Biblici celebrandas
et ad gradus academicos ibi adipiscendos mitterent, hortationes
eiusmodi suo exemplo confirmavit, annuis, in id ipsum
efficiendum, ex largitate sua reditibus constitutis. 17
Idemque Pontifex, postquam fuit, Pio X fel. rec. favente
et approbante, anno MCMVII « delatum Sodalibus Benedictinis
munus pervestigationum studiorumque apparandorum, quibus
nova innitatur editio Conversionis Latinae Scripturarum, quae
Vulgatae nomen invenit», hoc idem, quod diuturnum tempus 18
magnosque sumptus postulat, « operosum et arduum facinus »,
15 Litt Apost. Vinea electa d. d. 7 Maii 1909; Acta Ap. Sedis I (1909), pp. 447-449;
Ench. Bibl. nn. 293-306, v. nn. 296 et 294.
" Cf. Motu proprio Bibliorum scientiam d. d 27 Aprilis 1924; Acta Ap. Sedis XVI
(1924), pp. 180-182; Ench. Bibl. nn. 518-525.
" Epistula ad Revmum D. Aidanum Gasquet d. d. 3 Dec. 1907; PII X Acta IV,
pp 117-119; Ench. Bibl. n. 285 sq.