AAS 35 (1943), p. 308
nibus ab aliisque omne genus mendis, quae in litteras per multa
saecula traditas irrepere solent, pro viribus liberet. Ac vix
opus est animadvertere istiusmodi criticen, quam abhinc aliquot
decenniis non pauci arbitrio plane suo adhibuerunt, atque
ita non raro, ut quis dixerit eosdem ad inferendas in sacrum
textum praeiudicatas suas opiniones id fecisse, hodie eam legum
stabilitatem et securitatem attigisse, ut insigne facta sit instrumentum
ad divinum eloquium purius accuratiusque edendum,
et ut quilibet abusus facile detegi possit. Neque oportet hoc loco
in memoriam revocare — quippe quod omnibus Sacrae Scripturae
cultoribus notum ac perspicuum sit — quanto videlicet
Ecclesia, inde a primis saeculis ad aetatem usque hanc
nostram, haec criticae artis studia in honore habuerit. Hodie
igitur, postquam huius artis disciplina ad tantam pervenit
perfectionem, rei biblicae studiosorum munus est honorificum,
etsi non semper facile, omni ope curare, ut quam
primum a catholicis opportune apparentur tam Sacrorum Librorum,
quam antiquarum con versionum editiones ad has normas
redactae, quae nempe cum summa sacri textus reverentia
accuratam coniungant omnium legum criticarum observationem.
Atque omnes probe sciant diuturnum hunc laborem non
solum esse necessarium ad scripta divino instinctu data recte
perspicienda, sed vehementer etiam ex pietate illa postulari,
qua providentissimo Deo, qui hos libros veluti paternas litteras
e maiestatis suae sede propriis filiis misit, gratos nos esse summopere
decet.
Neque arbitre tur quisquam hunc primorum textuum usum,
ad critices rationem habitum, praescriptis illis quae de Vulgata
Latina Concilium Tridentinum sapienter statuit, ullo modo 24
officere. Constat enim e litterarum monumentis Concilii Praesidibus
fuisse creditum, ut ipsius Sacrae Synodi nomine Summum
Pontificem rogaren!— quod illi quidem fecerunt — ut
Latina primum editio, dein vero et Graeca et Hebraica, quoad
2* Decr. de editione ei usu Sacrorum Librorum; Conc. Trid. ed. Soc. Goerres. t. V,
p. 91 8.