AAS 35 (1943), p. 310
niis textibus, ut iam multis in regionibus, approbante Ecclesiae
auctoritate, laudabiliter factum esse novimus.
Linguarum antiquarum cognitione et criticae artis subsidiis
egregie instructus, exegeta catholicus ad illud accedat
munus, quod ex omnibus ei impositis summum est, ut nempe
germanam ipsam Sacrorum Librorum sententiam reperiat
atque exponat. Quo in opere exsequendo ante oculos habeant
interpretes sibi illud omnium maximum curandum esse, ut
clare dispiciant ac definiant, quis sit verborum biblicorum
sensus, quem litteralem vocant. Hanc litteralem verborum
significationem omni cum diligentia per linguarum cognitionem
iidem eruant, ope adhibita contextus, comparationisque
cum assimilibus locis; quae quidem omnia in profanorum
quoque scriptorum interpretatione in auxilium vocari solent,
ut auctoris mens luculenter patescat. Sacrarum autem Litterarum
exegetae, memores de verbo divinitus inspirato heic
agi, cuius custodia et interpretatio ab ipso Deo Ecclesiae commissa
est, non minus diligenter rationem habeant explanationum
et declarationum magisterii Ecclesiae, itemque explicationis a
Sanctis Patribus datae, atque etiam « analogiae fidei », ut
Leo XIII in Encyclicis litteris Providentissimus Deus sapientissime
animadvertit. Singulari vero studio id agant, ut non 26
tantum —^ id quod in quibusdam commentariis fieri dolemus—
eas res exponant quae ad historiam, archaeologiam, philologiam
ad aliasque huiusmodi disciplinas spectent; sed, illis
quidem opportune allatis, quantum ad exegesin conferre possint,
ostendant potissimum quae sit singulorum librorum vel
textuum theologica doctrina de rebus fidei et morum, ita ut
haec eorum explanatio non modo theologos doctores adiuvet
ad fidei dogmata proponenda confirmandaque, sed sacerdotibus
etiam adiumento sit ad doctrinam christianam coram populo
enucleandam, ac fidelibus denique omnibus ad vitam sanctam
h omineque christiano dignam agendam adserviat.
2 E LEONIS XIII Acta XIII, pp. 345-346 ; Ench. Bibl. n. 94-96.