AAS 35 (1943), p. 315

quasi redeat interpres ad remota illa Orientis saecula, ut subsidiis
historiae, archaeologiae, ethnologiae aliarumque disciplinarum
rite adiutus, discernat atque perspiciat, quaenam litteraria,
ut aiunt, genera vetustae illius aetatis scriptores adhibere
voluerint, ac reapse adhibuerint. Veteres enim Orientales,
ut quod in mente haberent exprimerent, non semper iisdem
formis iisdemque dicendi modis utebantur, quibus nos hodie,
sed illis potius, qui apud suorum temporum et locorum homines
usu erant recepti. Hi quinam fuerint, exegeta non quasi in
antecessum statuere potest, sed accurata tantummodo antiquarum
Orientis litterarum pervestigatione. Haec porro, postremis
hisce decenniis maiore, quam antea, cura et diligentia peracta,
clarius manifestavit, quaenam dicendi formae antiquis illis temporibus
adhibitae sint, sive in rebus poetice describendis, sive in
vitae normis et legibus proponendis, sive denique in enarrandis
historiae factis atque eventibus. Haec eadem pervestigatio id
quoque iam lucide comprobavit, israeliticum populum inter ceteras
Orientis veteres nationes in historia rite scribenda, tam
ob antiquitatem, quam ob fidelem rerum gestarum relationem
singulariter praestitisse; quod quidem ex divinae inspirationis
charismate atque ex peculiari historiae biblicae
fine, qui ad religionem pertinet, profecto eruitur. Nihilominus
etiam apud Sacros Scriptores, sicut apud ceteros antiquos,
certas quasdam inveniri exponendi narrandique artes,
certos quosdam idiotismos, linguis praesertim semiticis proprios,
approximationes quae dicuntur, ac certos loquendi modos
hyperbolicos, immo interdum etiam paradoxa, quibus res
menti firmius imprimantur, nemo sane miretur, qui de inspiratione
biblica recte sentiat. A Libris enim Sacris nulla
aliena est illarum loquendi rationum, quibus apud veteres
gentes, praesertim apud Orientales, humanus sermo ad sententiam
exprimendam uti solebat, ea tamen condicione, ut adhibitum
dicendi genus Dei sanctitati et veritati haud quaquam
repugnet, quemadmodum, pro sagacitate sua, iam ipse Angelicus
Doctor hisce verbis animadvertit: « In Scriptura divina tra-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.