AAS 35 (1943), p. 89
ctionis Causae praedictae Servae Dei in casu et ad effectum de quo agitur,
et super hoc de more retulit.
Emi ac Rmi P P . " Cardinales, relatione hac audita, nec non auditis
Rmorum Officialium Praelatorum scripto datis suffragiis atque R. P.
D. Salvatore Natucci, Fidei generali Promotore, omnibus mature perpensis,
rescribere censuerunt : Affirmative, nempe : Signandam esse Commissionem
Introductionis Causae, si Sanctissimo placuerit.
Facta autem Beatissimo Patri per eundem R. P. D. Promotorem
relatione, Sanctitas Sua, subsignato die, Emorum Patrum rescriptum ratum
habens, Commissionem Introductionis Causae Servae Dei Ioannae
Franciscae a Visitatione S. Mariae Sua manu dignata est signare.
Datum Romae, die 6 Decembris a. D. 1942.
£g C. Card. SALOTTI, Episc. Praen., Praefectus.
L. $ S.
A. Carinci, Secretarius.
IV
MEDIOLANEN.
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VENERABILIS SERVI DEI CONTARDI FERRINI,
VIRI LAICI, PROFESSORIS ATHENAEI PAPIBN. ET ALIORUM.
SUPER DUBIO
An, stante approbatione virtutum et miraculorum, Tuto procedi possit
ad sollemnem eiusdem Ven. Servi Dei Beatificationem.
« Iustitia, ita S. Augustinus, est virtus, quae sua cuique distribuit >>
(De Civ. D. lib. XIX c. XXI) et S. Thomas classicam Ulpiani definitionem
pressius declarans, docet : Iustitia est habitus, «secundum quem aliquis
constanti et perpetua voluntate ius suum unicuique tribuit » (2-2, LVIII,
1, c). Quoniam autem in humana societate tranquillitas ordinis obtineri
nequit, quin ius suum unicuique tribuatur, recte dicitur iustitiam esse
r egnor um fundamentum. «Iustitia, merito s. Bruno Astensis scribit,
quam necessaria sit ipsae leges imperatorum et canones et decreta sanctorum,
quae ad ipsius custodiam facta sunt, satis ostendunt » (ap. Robert.
Aurif.). Nobilissima est itaque scientia iuris, quod, cum unicuique
suum tribuere doceat, ad commune societatis bonum ordinatur.
Ius autem definitur : Ars boni et aequi (Celsus); nihil autem bonum
est, uti perbelle scribit Angelicus Doctor, vel apparet bonum, nisi secundum
quod participat aliquam similitudinem summi boni, quod est