AAS 35 (1943), p. 98

stolicae Sedis beneplacitum. Eidem insuper Ondo-Ilorinensi Vicariatui
eiusque pro tempore Vicariis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia,
honores et potestates, quibus ceteri per orbem Vicariatus Apostolici
eorumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent; eosque pariter
iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, uti supra disposita et constituta, rata ac valida
esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce Litteris haberetur, si exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo tertio, die duodecima Ianuarii mensis, Pontificatus Nostri
anno quarto.

ALOISIUS Card. MAGLIONE P. Card. FÜMASONI BIONDI
a Secretis Status S. G. de Propaganda Fide Praef.

Ludovicus Kaas, Proton. Apost*
Alfridus Vitali, Proton. Apost..

Loco £& Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXVII, n 1 - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

TEMPLUM ABBATIALE SANCTI MARTINI DE SACRO MONTE PANNONIAE INTRA FINES
HUNGARICOS PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Decimo primo saeculo ineunte, a
Sancto Stephano Hungariae Rege fundata, Sancti Martini de Sacro
Monte Pannoniae Abbatia inter Hungarica ex Ordine Sancti Benedicti
coenobia eminet ob historicas memorias quibus ad hoc usque tempus re-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.