AAS 36 (1944), p. 205
consensu, omnibus mature perpensis ac certa scientia, de apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, Apostolicam quam supra diximus Praefecturam
de Shuntehfu, iisdem servatis limitibus et nomine, in Vicariatum
Apostolicum extollimus, erigimus et constituimus. Huic itaque
novo Vicariatui eiusque pro tempore Vicariis Apostolicis omnia tribuir
mus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceteri per orbem Vicariatus
eorumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent; eosque
iisdem adstringimus oneribus et obligationibus quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, uti supra disposita et constituta, rata ac valida
esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem,
quae hisce praesentibus haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam evectionis, erectionis, constitutionis,
concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.
Si quis vero ausu temerario id attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quarto, die duodecima Ianuarii mensis, Pontificatus Nostri
anno quinto.
ALOYSIUS Card. MAGLIONE P. Card. FUMASONI BIÒNDI
a Secretis Status S. C. de Propaganda Fide Praef.
Carolus Respighi, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Loco £g Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXVIII, n. 21. - Al. Trussardi.
LITTERAE APOSTOLICAE
TEMPLUM IN HONOREM SANCTI FRANCISCI ASSISIENSIS, P ALMAE INTRA FINES
MAIORICENSIS DIOECESIS, DEO DICATUM PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
HONESTATUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Pro titulo privilegiisque impetrandis
Basilicae minoris templo Sancti Francisci Assisiensis in honorem Deo
dicato, Palmae, intra fines dioecesis Maioricensis, Administer generalis