AAS 36 (1944), p. 269
die 16 Decembris anno 1903, apopleptico morbo correptus, sancto fine
quievit.
Sanctitatis fama, qua fruebatur quoad vixerat, post eius obitum
non deferbuit, immo valde percrebuit ; quare Ordinarii auctoritate super
sanctitatis fama, super scriptis atque oboedientia Urbani VIII decretis,
Servis Dei signa cultus prohibentibus annis 1933-1935 constructi sunt
processus.
Interim plures Summo Pontifici oblatae sunt Postulatoriae Litterae,
enixe Introductionem Causae huius Servi Dei implorantes. Die 22 Novembris
anno 1930 decretum declarans nihil obstare, scriptis perpensis,
quominus ad ulteriora possit procedi, editum est.
Omnibus itaque ad normam iuris comparatis, instante Illmo ac
Revnlo D. Iosepho Pescini, Canonico Liberiano, Protonotario Apostolico
Supranumerario ac Causae Postulatore, die 25 mensis Aprilis in Ordinario
S. R. C. Coetu ad Vaticanas aedes habito, subscriptus Cardinalis,
Causae Ponens seu Relator, dubium proposuit discutiendum : An signanda
sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum de
quo agitur; atque de ea retulit. Emi ac Revmi Cardinales hac relatione
audita, auditis quoque Officialium Praelatorum suffragiis, nec non
R. P. D. Salvatore Natucci, Promotore generali Fidei, respondere censuerunt
: Signandam esse Commissionem Introductionis Causae, si
Ssmo placuerit.
Facta autem per eumdem Cardinalem Beatissimo Patri Pio Papae XII,
subsignato die, relatione, Sanctitas Sua rescriptum Emorum Patrum
ratum habens, Commissionem Introductionis Causae Sacerdotis Clementis
Marchisio propria manu signare dignata est.
Datum Romae, die 28 Aprilis a. D. 1944.
© C . Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.
L. © S.
A. Carinci, Secretarius.