AAS 36 (1944), p. 310

Verum quoniam rectum animum servaverat, optimi sacerdotis prudenti
sanctaque industria fidei veritates edoctus, Paenitentiae atque
Eucharistiae sacramenta viginti annos natus suscepit. Lutetiae Parisiorum,
quo, ut iuridicas disciplinas coleret, concesserat, superno impulsu,
in S. Sulpitii Ecclesiam ingressus, suum animum cuidam sacerdoti aperuit,
qui divina consilia admiratus, iuvenem in celebre S. Sulpitii Seminarium
mense Octobri a. 1816 admitti curavit. Tanta fuit eius animi
mutatio, ut ceteris clericis exemplo in virtutibus omnibus praeluceret,
atque insimul dignus fuerit habitus qui ad Sacrum Presbyteratus Ordinem
post triennium promoveretur.
In patriam reversus Vicarii munere diligentissime functus est. Verum
animarum zelo impulsus, multiplicibus earum necessitatibus perspectis,
plura sodalitia fundavit : pro educandis orphanis, pro elevatione mulierum
in bonis artibus expolitarum, pro infirmorum assistentia domi degentium,
pro ruricolis, pro iis quae solitudinis amore vitam a mundo alienam
ducere optabant, pro adulescentibus Sabaudiensibus, caminorum
purgatoribus atque alia, quae longum est referre ; quare a suis Superioribus
Servus Dei vocatus fuit : Homo omnium honorum operum satagens
auctor. Porro omnia haec sodalitia sub generica appellatione 8. Familiae
comprehenduntur. Ut autem multiplex hoc Institutum firma ac stabili
directione frueretur, conventione habita Cum fundatore, Servo Dei Eugenio
de Mazenod, Congregationi Oblatorum Mariae Immaculatae illud
in perpetuum concredidit.
Tanta tamque salutaria opera in actum nequeunt deduci, nisi Deus
det ; etenim : Sime me nihil potestis facere, dicit Dominus ; atque Petrus
Benvenutus, ut efficax aptumque beneficiorum Dei instrumentum
fieret, totus in virtutum omnium exercitium incubuit, ad heroicum usque
gradum quidem, uti auspicari fas est, pertingens. Quod confirmatur ex
eo quod Crucis sigillum non defuit ; plurimas namque Servus Dei difficultates
nactus est; calumnias, contradictiones, dolores, angustias est
passus, quas tamen omnes, iugi oratione, voluntariis corporis afflictationibus
summaque Dei fiducia fortiter superavit ; quam ipse Deus munifice
coronavit. Non modo enim Dei Famulus Summis Pontificibus Gregorio
XVI et Pio IX carissimus fuit et, quoad vixit, supernaturalibus
charismatibus enituit, prout deponunt testes, sed Institutum etiam a
se conditum ingenti animi oblectatione vidit Apostolicae Sedis favore
cumulatum et late propagatum. Viginti quatuor enim supra ducentas domoSj
aliis quoque in Dioecesibus, instituit, a quibus uberrimi animarum
fructus profluxerunt. Post autem eius obitum Pius Papa X per decretum
Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium die 18 Decembris

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.