AAS 36 (1944), p. 39

sae Ponentis, relatione, qna amplissime ostendit constare de Beatae
Margaritae vitae sanctitate, de virtutibus ab eadem in heroico gradu
exercitis, quarum praecipue caritas, precandi studium et arctissima
poenitentia enituere, de cultu isive a populo ab obitus die ad nostra
usque tempora eidem Beatae exhibito, sive etiam liturgico ab Apostolica
Sede indulto, nec non de miraculorum fama, qua Ipsa honestatur; auditis
quoque Officialium eiusdem S. Congregationis Praelatorum votis,
omnibus mature perpensis et discussis, pro oblatis precibus excipiendis
Nobis proponendum censuerunt.
Nos autem die tertia et vicesima insequenti, de his omnibus relatione
Nobis facta per venerabilem Fratrem Nostrum Carolum S. B. E. Cardinalem
Salotti, Episcopum Praenestinum et Sacrorum Rituum Congregationis
Praefectum, Sacrae eiusdem Congregationis sententiam Iubenti
animo excipiendam duximus. Omnibus itaque mature perpensis, certa
scientia, de Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, tenore praesentium,
solemniter edicimus : Beatam Margaritam Virginem, e regia Arpadensium
familia, Ordinis S. Dominici Monialem, Sanctam esse et
Sanctorum catalogo adscribendam, statuentes in Martyrologio Romano
illius memoriam quotannis die eius natali, nempe duodevicesimi Ianuarii
mensis inter Sanctas Virgines pia devotione recoli debere.}
Ita igitur novensilis huius Sanctae a Nobis consecrata memoria,
profecto fore confidimus ut Ipsa, Sancti Protoregis et Apostoli Stephani
familiae, tot tantisque fecundae Sanctis, sobóles, suam apud Deum propitiatricis
hostiae missionem résumât, non pro dilectissima sibi patria
tantum, quae merito catholicae fidei et christiani nominis propugnaculum
habetur, sed et pro cunctis nationibus tani acriter adhuc inter se
conflictantibus; et tranquillitatem ac pacem, in iustitia et caritate Christi
firmiter fundatam, a pientissimo Domino, Patre misericordiarum et
Deo totius consolationis, humano generi, suavissimo Evangelii iugo subducto,
assiduis suis potentibusque assequatur precibus.
Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa scientia,
Apostolicae Auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula
quae supra diximus confirmamus, roboramus, denuo statuimus ac praecipimus,
universaeque catholicae Ecclesiae denunciamus.
Harum vero Litterarum Decretalium, quas duplici originali expediri
iubemus, transumptis sive excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
Notarii Apostolici subscriptis et sigillo munitis, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus haberetur, si exhibitae vel
ostensae forent.
Si quis autem has Litteras declarationis, decreti, mandati et volun-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.