AAS 36 (1944), p. 42

lumus et iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum vero
Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem,
quae hisce Litteris haberetur, si exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.
Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Eomae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo tertio, die sexta et vicesima Maii mensis, Pontificatus
Nostri anno quinto.

ALOISIUS Card. MAGLIONE P. Card. FÜMASONI BIONDI

a Secretis Status S C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco £3 Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXVII, n. !¡5. - Al. Trussardi.

II

PIURENSIS

IN CATHEDRALI TEMPLO PIURENSIS DIOECESIS CANONICORUM CAPITULUM

ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo sollemnior in cathedralibus ecclesiis cultus Deo exhibeatur et
Sacrorum Antistites suum habeant ecclesiasticorum virorum senatum,
qui se in dioecesium regimine consilio et opera adiuvent et, sede vacante,
suas vices gerant, Canonicorum Capitula constituere sacri canones sapienter
praescribunt. Quod quidem prae oculis habentes, Iubenti animo
excipiendas duximus venerabilis Fratris Fortunati Chirichigno, Dioecesis
Piurensis Episcopi, preces, quibus ab hac Apostolica Sede expostulavit
ut in sua cathedrali ecclesia Canonicorum Capitulum rite con-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.