AAS 37 (1945), p. 102

omnia tribuimus iura, privilegia, insignia, honores et praerogativas,
quibus ceterae in catholico orbe metropolitanae Ecclesiae earumque Antistites
ad iuris communis normam fruuntur et gaudent : Archiepiscopis
insuper peculiarem concedimus facultatem crucem intra suae provinciae
limites ante se ferendi, nec non sacro Pallio iuxta liturgicas leges utendi,
postquam tamen illud in sacro consistorio rite postulaverint et obtinuerint.
Item eamdem metropolitanam Ecclesiam eiusque pro tempore Archiepiscopum
iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus
ceterae Ecclesiae metropolitanae earumque Praesules iure communi adstringuntur.
Ad quae omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni
mandanda venerabilem quem supra diximus Fratrem Hamletum
Ioannem Oicognani, in Statibus Foederatis Americae Septentrionalis Delegatum
Apostolicum, deputamus eidemque necessarias ad id et opportunas
tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, et onus ipsi
imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem authenticum peractae
exsecutionis actorum exemplar quamprimum fieri poterit transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam
ex eo quod quilibet, quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant,
etiam si specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint vel
praemissis non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis vel
obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emana tas, perpetuo validas exsistere et fore suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad
quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentari contigerit,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus,
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus, ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes
derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis
vel excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici sub
scriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus tribueretur
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, constitutionis, subiectionis, statuti, man-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.