AAS 37 (1945), p. 104

dicensi in Phrygia ac Delegato Apostolico in Statibus Foederatis Americae
Septentrionalis, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis
ac certa scientia, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, ab archidioecesis
Indianapolitanae territorio partem separamus complectentem
civiles comitatus Sullivan, G-renne, Knoœ, Daviess, Martin, Gibson,
Pike, Dubois, Posey, Vanderburgh, Warrick, Spencer, huius comitatus
Municipio Harrison excepto, atque e territorio, ita avulso, novam erigimus
dioecesim, quam Evansvicensem nuncupari decernimus. Novae
huius dioecesis episcopalem sedem in Evansvico urbe constituimus, a
qua dioecesis ipsa nomen mutuatur. Episcopi vero cathedram in ecclesia
paroeciali, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae
dicata in eadem urbe exstante fìgimus, eamque propterea ad Ecclesiae
Cathedralis dignitatem evehimus, cui atque pro tempore Episcopis
Evansvicensibus omnia tribuimus iura, honores, insignia, privilegia, quibus
ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Praesules iure commùni
fruuntur; eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceterae Cathedrales eorumque Antistites devinciuntur. Novam
porro hanc Evansvicensem dioecesim suffraganeain constituimus Ecclesiae
Indianapolitanae, hac ipsa die ad metropolitanae gradum elatae,
et Evansvicensés Episcopos metropolitico Archiepiscopi Indianapolitani
iuri subiicimus. Quum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant
quominus in nova ista dioecesi Canonicorum Capitulum modo constituatur,
indulgemus ut interim pro Canonicis dioecesani Consultores
ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur. Quod vero attinet ad huius
dioecesis Evansvicensis regimen, administrationem, Seminarium aliaque
id genus, servanda iubemus quae de rebus istis sacri canones et Concilium
plenarium Baltimorense tertium praescribunt. Quod autem ad
clerum peculiariter spectat, statuimus ut simul ac hae Litterae Nostrae
ad executionem demandatae fuerint, clerici Ecclesiae illi eo ipso censeantur
adscripti, in cuius territorio nunc legitime degunt. Mandamus
denique ut documenta omnia et acta, quae novam hanc dioecesim respiciunt,
a cancellaria dioecesis Indianapolitanae Curiae episcopali Evansvicensi
quam primum tradantur, ut in eius archivo diligenter serventur.
Ad quae omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni mandanda,,
venerabilem quem supra diximus Fratrem Amletum Ioannem Cicognani,
in Americae Septentrionalis Statibus Foederatis Delegatum Apostolicum,
deputamus, eidemque propterea necessarias ad id et opportunas tribuimus
facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eique onus facimus authen-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.