AAS 37 (1945), p. 107

ribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Novam porro banc
Lafayettensem in Indiana dioecesim suffraganéam constituimus Ecclesiae
Indianapolitanae, ad Metropolitanae gradum hac ipsa die a Nobis
evectae, et Lafayettenses in Indiana pro tempore Episcopos metropolitico
Archiepiscopi Indianapolitani iure subiicimus. Quum autem praesentibus
temporis adiuncta haud permittant quominus in nova ista dioecesi
Canonicorum Capitulum modo constituatur, indulgemus ut interim pro
Canonicis Consultores dioecesani ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur.
Quod vero attinet ad dioecesis Lafayettensis in Indiana regimen
et administrationem, ad Seminarii erectionem, ad clericorum et fidelium
iura et onera, aliaque id genus, servanda iubemus quae sacri canones et
Concilium plenarium Baltimorense tertium praescribunt. Quod autem
ad clerum peculiariter spectat, decernimus ut simul ac hae Litterae Nostrae
ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi
censeantur adscripti in cuius territorio legitime degunt. Volumus insuper
ut a cancellaria dioecesis Wayne Castrensis quamprimum fieri poterit
tradantur Curiae novae dioecesis Lafayettensis in Indiana documenta
omnia et acta, quae istam dioecesim eiusque clericos et fideles respiciunt
ut in eius archivo diligenter serventur. Ad quae omnia ut supra
disposita exsecutioni mandanda, venerabilem quem diximus Fratrem
Hamletum Ioannem Cicognani, in Foederatis Americae Septentrionalis
Statibus Delegatum Apostolicum, deligimus eidemque propterea tribuimus
necessarias ad id et opportunas facultates, etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, eique onus facimus authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar ad S. Congregationem Consistorialem quam primum
transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque,
etiam ex eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant,
etiam si specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint
vel praemissis non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis,
vel obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel
quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari
vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia
ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere
et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque
ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus
super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus
; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, generalibus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.