AAS 37 (1945), p. 137

Ecclesiae Limanae suffraganeam constituimus eiusque pro tempore Episcopos
metropolitico Limanorum Archiepiscoporum iuri subiicimus. Quod
vero ad dioecesis attinet regimen, administrationem, Vicarii Capitularis,
sede vacante, electionem, aliaque huiusmodi iura et officia, praescriptis
sacrorum canonum inhaereri iubemus. Ad eiusdem autem dioecesis
decus utilitatemque augendum decernimus ut Capitulum Cathedrale
constituatur iuxta normas per alteras Apostolicas litteras edendas
et prae oculis habitis favoribus concessis per constitutionem Apostolicam
Praeclara inter, a fel. rec. Pio Papa Nono, Praedecessore Nostro, die
quinta Martii mensis, anno Domini millesimo octingentesimo septuagesimo
quinto datam. Quandiu vero dioecesis hoc canonicorum senatu carebit,
indulgemus ut pro eo dioecesani Consultores ad iuris tramitem
eligantur et adhibeantur. Mandamus insuper ut, quam primum fas erit,
parvum Seminarium ad normam Codicis iuris canonici et iuxta praescripta
Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Unversitatibus
erigatur; et ex eo duo delecti iuvenes, aut modo saltem unus, non
intermissa vice, in Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe mittantur,
ut ibi sub fere oculis Romani Pontificis, in spem Ecclesiae instituantur.
Decernimus porro ut mensa episcopalis curiae emolumentis
et fidelium oblationibus, nec non dote a Peruviano Gubernio assignata
constituatur. Ad clerum autem quod spectat, statuimus ut simul ac
praesentes Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, clerici
in nova Huancayensi hac dioecesi legitime degentes eidem adscripti
maneant. Decernimus denique ut documenta et acta, quae novam dioecesim
eiusque clericos et fideles respiciunt, a cancellaria episcopali dioecesis
Huanucensis ad Huancayensis dioecesis cancellariam, in qua religiose
serventur, quam primum tradantur. Ad quae omnia uti supra disposita
et constituta exsecutioni mandanda venerabilem quem supra diximus
Fratrem Fernandum Cento, apud Peruvianam Rempublicam Nuntium
Nostrum, delegamus eique necessarias et opportunas tribuimus facultates,
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum
in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar ad Sacram Congregationem
Consistorialem quam primum fieri poterit transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod
quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si
specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint vel praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis vel
obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.