AAS 37 (1945), p. 47

siméque cohabitavit ? Quis non invideat dilecto Domini, qui in absentia
Filii Dei praesentiam obtinuit Matris Dei? Sed, nisi fallor, possumus et
nos a benignitate Verbi, nostri causa incarnati et ex dilectione nimia
nostri causa crucifixi, precibus impetrare, ut dicat et nobis : Ecce Mater
tua ; et Matri suae de nobis dicat : Ecce filius tuus.
Felix namque est, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima : *
Quia ex te ortus est sol justítia?, Christus Deus noster, y. Ora pro
pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu : sentiant
omnes tuum juvámen, quicumque celebrant tuam sanctam festivitatem.
Quia.

Lectio VIII

Non est avarus pius Dominus gratiarum, dummodo ad thronum gratiae
ejus cum fide et fiducia et non ficto corde, sed vero et sincero accedamus.
Qui nos coheredes esse voluit regni Patris sui, non dedignábitur
certe nos coheredes habere amoris Matris suae. Sed nec ipsa Virgo benignissima
gravábitur multitudine filiorum, cum sinum amplissimum habeat
et valde cupiat, nullum perire ex his, quos Filius suus tam pretioso
sanguine et tam pretiosa morte redémit. Adeamus ergo cum fiducia ad
thronum gratia? Christi, et suppliciter nec sine lacrimis ab eo petamus,
ut de unoquoque nostrum Matri sua?, dicat : Ecce filius tuus; et unicuique
nostrum de Matre sua dicat : Ecce Mater tua.
0. Beatam me dicent omnes generationes : * Quia fecit mihi Dominus
magna qui potens est, et sanctum nomen eius. y Et misericordia
ejus a progénie in progénies amentibus eum. Quia. Gloria Patri. Quia.
Si hodie fuerit Sabbatum, Lectio IX de Homilia Vigilias anticipatae
S. Bartholomaei Ap., et ejus Commemoratio ad Laudes, ut die sequenti
notatur; secus
Pro Ss. Timotheo, Hippolyte et Si/m,phoriano Mm. IX Lectio.
Si autem IX Lectio alicujus Officii commemorati non sit dicenda,
erit sequens

Lectio IX

Quam bene nobis erit sub praesidio tanta? Matris ? Quis nos detráhere
audébit de sinu eius ? Qua? nos tentatio superare poterit, confidentes in
patrocinio Matris Dei et nostra?? Neque nos primi erimus in tanti consecutione
beneficii. Multi nos processerunt ; multi, inquam, ad singulare
et plane maternum patrocinium tanta? Virginis accesserunt, et
nemo eonfusus aut tristis dimissus est, sed omnes hilares et gaudentes,
freti patrocinio tanta? Matris. De qua enim scriptum est : Ipsa conteret

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.