AAS 38 (1946), p. 198

opportunum Nobis visum est venerabilium Fratrum buius provinciae
Ordinariorum petitionem excipere, qui postulaverunt, ut ecclesiastica
provincia illa bipartiatur et nova exinde provincia erigatur. De venerabilium
igitur Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
Consistoriali praepositorum consulto, habito quoque venerabilis
Fratris Hamleti Ioannis Cicognani, Archiepiscopi titularis Laodicensis
in Phrygia et in Statibus Foederatis Americae Septemtrionalis
Delegati Apostolici, favorabili voto, suppleto, quatenus opus sit, quorum
intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature
perpensis ac certa scientia, apostolicae potestatis Nostrae plenitudine
Omahensem Cathedralem Ecclesiam ametropolitico archiepiscopalis
Ecclesiae Dubuquensis iure solvimus et ad Metropolitanae Ecclesiae gradum
et dignitatem evehimus et extollimus, eique eiusque pro tempore
Archiepiscopis omnia et singula tribuimus iura, privilegia, insignia,
honorés et praerogativas, quibus ceterae per orbem metropolitanae Ecclesiae
earumque Antistites ad iuris communis normam fruuntur et
gaudent. Archiepiscopis insuper peculiarem concedimus facultatem crucem
intra suae provinciae limites ante se ferendi, et sacro Pallio iuxta
liturgicas leges utendi, postquam tamen illud in sacro consistorio rite
postulaverint et obtinuerint. Item eamdem metropolitanam Ecclesiam
eiusque pro tempore Archiepiscopos iisdem adstringimus oneribus et
obligationibus, quibus ceterae metropolitanae Ecclesiae earumque Praesules
iure communi adstringuntur. Ab ecclesiastica insuper provincia
Dubuquensi dioeceses Lincolnensem et Insulae Grandis abstrahimus et
eas suffraganeas constituimus novae quam supra diximus metropolitanae
Ecclesiae Omahensi, earumque pro tempore Antistites metropolitico
Archiepiscopi Omahensis iuri subiicimus. Ad quae omnia uti
supra disposita et constituta exsecutioni mandanda praefatum venerabilem
Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani, in Statibus Foederatis
Americae Septemtrionalis Delegatum Apostolicum, deputamus eidemque
necessarias et ad id opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum et onus ipsi impohimus authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar ad Sacram Congregationem Consistorialem quamprimum
fieri poterit transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis
contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum intersit, vel qui
sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua mentione digni
sint, auditi non fuerint vel praemissis non consenserint, nullo umquam
tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, de-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.