AAS 38 (1946), p. 342

ptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super bis a
quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum, prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus; non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum,, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus
•ceterisque contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus
per praesentes derogamus. Volumus autem ut harum Litterarum transumptis,
aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri, in ecclesiastica dignitate vel officio constituti,
munitis, eadem prorsus habeatur fides quae hisce praesentibus
tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, adiunctionis, constitutionis,
subiectionis, statuti, mandati, decreti, delegationis, derogationis et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu
temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quinto, die vicesima secunda Decembris mensis, Pontificatus
Nostri anno septimo.

Pro S. B E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
Decanus 8. Collegii 8. C. Consistorialis a Secretis

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Meg. in Cane. Ap., vol. LXX, n. 100. — Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.