AAS 38 (1946), p. 356
curandi (can. 797). Ex hac tamen cognatione spirituali non amplius oritur
impedimentum ad matrimonium (can. 1079).
12. - Ad. collatam Confirmationem probandam, modo nemini fiat
praeiudicium, satis est unus testis omni exceptione maior, vel ipsius
confirmati iusiurandum, nisi confirmatus fuerit in infantili aetate
(can. 800).
13. - Presbyter qui nec a iure nec ex Romani Pontificis concessione
facultatem habens sacramentum Confirmationis ministrare ausus fuerit,
suspendatur ; si vero facultatis sibi factae limites praetergredi praesumpserit,
eadem facultate eo ipso privatus exsistat (can. 2365).
III
RITUS SERVANDUS A SACERDOTE VI HUIUS APOSTOLICI INDULTI CONFIRMATIONEM
CONPERENTE.1
Cum tempus advenerit, quo sacerdos, utens facultate sibi ab Apostolica
Sede, ut supra, tributa, administrare Confirmationem aegrotanti in
periculo mortis constituto intendit, saltem stola, si superpelliceum habere
non possit, indutus, circumstantes admoneat, quod nullus alius,
nisi Episcopus, Confirmationis ordinarius minister est; se vero collaturum
esse illam iure per S. Sedem delegato. Cavere debet ne coram haereticis
aut schismaticis, et inulto minus eis ministrantibus, confirmet.
Dein moneat patrinum (vel matrinam) ut ponat manum suam dexteram
super humerum dexterum confirmandi, sive infantis, sive adulti.
Stans igitur versa facie ad confirmandum, iunctis ante pectus manibus,
dicit:
f. Spiritus Sanctus supervéniat în te et virtus Altissimi custodiat
te a peccatis.
Amen.
Deinde, signans se a fronte ad pectus signo crucis, dicit :
f. Adjutórium nostrum in nomine Domini.
R j . Qui fecit caelum et terram.
f. Dómine exaudi orationem meam.
Rj. Et clamor meus ad te veniat.
f. Dominus vobiscum.
R j . Et cum spiritu tuo.
7 Cfr. Rituale Romanum auctoritate Ssmi D. N. PU Pp. XI ad normam Codicis I. C.
accommodatum; editio typica a. MDCCCCXXV