AAS 38 (1946), p. 358

f. Gloria Patri, et Filio et Spiritai Sancto. Sicut erat in principio
et nunc et semper et in saecula saeculorum.
Rj. Amen.
Et repetitur antiphona: Confirma hoc, Deus, etc.

Qua repetita, sacerdos stans versus infirmum, iunctis ante pectus
manibus, dicit:

f. Osténde nobis, Dómine, misericordiam tuam.
R/. Et salutare tuum da nobis.
f. Dómine, exaudi orationem meam.
R> Et clamor meus ad te veniat.
f. Dominus vobiscum.
iï. Et cum spiritu tuo.

Iunctis vero adhuc ante pectus manibus, dicit:

Oremus. Oratio
' Deus, qui Apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum, et per eos eorumque
successores ceteris fidelibus tradendum esse voluisti; réspice propitius
ad humilitatis nostrae famulatum, et praesta, ut ejus cor, cujus
frontem sacro Chrismate delinivimus, et signo Sanctae Crucis signávimus,
idem Spiritus Sanctus in eo superveniens, templum gloriae suae
dignánter inhabitándo perficiat : qui cum Patre et eodem Spiritu Sancto
Vivis et regnas Deus, in saecula
R> Amen.

Deinde dicit:

Ecce sic benedicatur homo, qui timet Dominum.

Et vertens se ad confirmatum, ac faciens super eum signum Crucis,
dicit :

Bene£&dicat te Dominus ex Sion, ut videas bona Jerusalem ómnibus
-diebus vitae tuae, et habeas vitam.aeternam. •
R/. Amen.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.