AAS 38 (1946), p. 364
edixit: Tuto procedi posse ad sollemnem Venerabilis Mariae Teresiae
de Soubiran beatificationem.
Hoc autem decretum rite promulgari atque in acta Sacrae Rituum
Congregationis referri mandavit.
Datum Romae, die 9 Decembris a. D. 1945.
$ ' C . Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.
h. S.
A. Carinci, Secretarius.
II
ROMANA
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI AUGUSTIN AE PIETRANTONI, EX
INSTITUTO SORORUM A CARITATE.
SUPER DUBIO
An signanda sit commissio Introductionis causae in casu et ad effectum
de quo agitur.
Si Servae Dei Augustinae Pietrantoni vitam a teneris unguiculis ad
mortem usque attente perpendimus, aperte divinae Providentiae consilium
nobis datum est admirari, quae eius animum ita comparavit, ut
perfectum fieret exemplar Sororis a caritate iuxta monita et documenta
a S. Vincentio a Paulo tradita. « Vera caritas, hic docuit, otiari nescit,
neque intra seipsam contineri, Deum amare atque proximis, vel bonorum
iactura aut ipsius vitae periculo, inservire debemus» (Elev., pregh.,
pensieri. Editr. Fiorent., p. 257). Haec ad amussim Famula Dei servavit.
Porro in oppido Pozzaglia in Sabinis, intra Tiburtinae dioecesis fines,
e Francisco et Catharina Costantini agricolis, pietate praeclaris, secunda
ex undecim filiis, die 27 Martii anni 1864 nata est, eodemque die lustralibus
aquis regenerata, sub nominibus Oliva, TJlpia, Candida. Quinquennis
sacro Confirmationis sacramento est roborata. Puellula in catechismo
addiscendo primas tulit, quem docere fratres, sorores, aliasque puellas
in deliciis habuit. Duodecim annos nata ad sacram primitus accessit
synaxim, atque exinde, quam frequentius ei datum erat, caelesti hoc
pane se reficiebat.
Innocentissimam ac piissimam in exemplum duxit in adulescentia