AAS 38 (1946), p. 95

, 94. Quae autem a Praedecessoribus Nostris et praesertim a Pio X5
de civili Veto seu Exclusiva, uti vocant, in electione Summi Pontificis
edicta et sancita fuerunt, ut omni externo interventu remòto, plenae
libertati in Summo Pastore eligendo consulatur, ea omnia, hic omni
ex parte atque integré renovantes, confirmata esse volumus. Quamobrem
iterum in virtute sanctae oboedientiae, sub interminatione divini
iudicii et poena excommunicationis latae sententiae, omnes et singulos
S'. R. E. Cardinales, tam praesentes quam futuros, pariterque Secre
tarium S. Collegii Cardinalium aliosque omnes in Conclavi partem
habentes, prohibemus ne, quovis praetextu, a quavis civili potestate
munus recipiant Veto sive Exclusivam, etiam sub forma simplicis desiderii,
proponendi, ipsumve hoc Veto, qualibet ratione sibi cognitum,
patefaciant sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive
singulis purpuratis Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac
proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive ipso perdurante.
Quam prohibitionem extendi volumus ad omnes interventus, intercessiones
aliosque modos quoslibet, quibus laicae potestates euiusli
bet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere.
95. Cardinales praeterea abstineant ab omnibus pactionibus, con-1
ventionibus, promissionibus aliisque quibuscumque obligationibus, quibus
adstringi possint ad suffragium alicui vel aliquibus dandum vel
non dandum; quae omnia et singula, si de facto intervenerint, etiam
iureiurando adiecto, nulla et irrita, neque ad eorum observantiam quemquam
teneri decernimus, et contra facientes ex nunc latae sententiae
excommunicationis poena innodamus. Tractatus tamen pro electione
habendos, Sede vacante, vetare non intelligimus.2
96. Pariter interdicimus ne Cardinales, antequam ad electionem deveniant,
capitula conficiant, seu quaedam communi consensu statuant^
ad quorum observantiam sese adstringant, si ad Pontificatum assumantur;
quae item, si de facto intervenerint, etiam iureiurando adiecto,
nulla et irrita declaramus.3
97. Iisdem denique, quibus Decessores Nostri, vocibus, S. R. E.
Cardinales vehementer hortamur ut in eligendo Pontifice, nulla propensione
animi vel aversione ducti, nullius inclinati gratia aut obsequio,
non intercessione in saeculo potentium, non vi vel metu vel aura

1 Const. Commissum Nobis, 20 Ian. 1904.
3 Greg XV, cap. Ubi periculum, § 4, de elect., I, 6 in Sext. ; Pii IV Const. In eligendis,
§ 26; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 18.
3 Pii IV Const. In eligendis, § 3 ; Greg. XV Const. Aeterni Patris, % IS

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.