AAS 39 (1947), p. 117

nis XIII f. m. in sua immortali Constitutione « Conditae a Christo » sa-9
pienter perficiendo, Congregationes votorum simplicium inter stricte
sumpta» Religiones admiserat, nihil in disciplina status canonici perfectionis
addendum esse videbatur. Ecclesia tamen, magna qua gaudet animi
mentisque largitate, tractuque vere materno, brevem titulum legislationi
religiosae, veluti peropportuni complementi gratia, adiungendum
censuit. In ipso (tit. XVII, Lib. II) ad statum canonicum perfectionis,
satis plene Ecclesia aequiparare statuit Societates, de ipsa et frequenter
etiam de civili societate optime meritas, quae quamvis aliquibus'
iuridicis sollemnitatibus ad statum perfectionis canonicum completum
necessariis, ut votis publicis (cc. 488, I et 7°; 487), carerent, tamen ino
ceteris quae ad vitam perfectionis substantialia reputantur, veris Religionibus
arcta similitudine et veluti necessitate coniunguntur.
His omnibus sapienter, prudenter ac peramanter ordinatis, amplissime
provisum fuerat animarum multitudini, quae relicto saeculo amplecti
cuperent novum statum canonicum stricte dictum, perfectioni •adquirendam
unice atque ex integro consecratum. Verum benignissimus
Dominus, qui absque personarum acceptione, omnes fideles semel ite- 10
rumque ad perfectionem ubique sequendam et exercendam invitavit, 11
mirabili Divinae suae Providentiae consilio disposuit ut etiam in saeculo,
tot vitiis depravato, nostris praecipue temporibus, plures floruerint ác
floreant animarum selectarum copiae quae, nedum perfectionis individualis
studio aestuent, sed peculiari Dei vocatione in mundo manentes,
optimas novas invenire possint Consociationum formas, temporum necessitatibus
apprime respondentes, in quibus vitam ducere queant adquirendae
christianae perfectioni admodum consentaneam.
Spiritualium Moderatorum prudentiae ac studio ex animo commendantes,
singulorum nobiles perfectionis conatus, in foro interno, de
Associationibus nunc solliciti sumus quae coram Ecclesia in foro, uti
dicitur, externo ad vitam solidae perfectionis proprios sodales quasi
manu ducere satagunt atque nituntur. Non tamen de omnibus Consociationibus
hic quaestio est, quae in saeculo perfectionem christianam
sincero corde sectantur, sed iis tantum, quae in interna constitutione,
in hierarchica regiminis ordinatione, in plena nullisque aliis vinculis
limitata deditione, quam a membris proprie dictis requirunt, in consiliorum
evangelicorum professione, in ratione denique ministeria et aposto-

9 Const. Conditae a Christo Ecclesiae, S dec. 1900: cfr. LEONIS XIII Acta, vol. XX,
pp. 317-327.
10 2 Par. XIX, 7 ; Rom. II, 11 ; Eph. VI, 9 ; Col. III, 25.
1 1 MT. V, 48; XIX, 12 ; Col,. IV, 12; IAC. I, 4.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.