AAS 39 (1947), p. 120

per Apostolicam Constitutionem « Conditae a Christo » tam prudenter
atque sapienter praestitit. Igitur statutum generale Institutorum saecularium,
quod a Suprema Sacra Congregatione Sancti Officii ad competentiam
suam quod spectat, examinatum diligenter fuerat et a Sacra
Congregatione de Religiosis accurate, iussu ductuque Nostro, ordinatum
ac expolitum fuit, per praesentes has Litteras approbamus; atque ea
omnia, quae sequuntur. Apostolica auctoritate Nostra declaramus, decernimus
ac constituimus.
Hisce autem ut supra constitutis, ad ea omnia exsecutioni mandanda
Sacram Congregationem de Religiosis deputamus, cum omnibus f acni-:
tatibus necessariis atque opportunis.

Leœ peculiaris Institutorum saecularium

Art. I

Societates, clericales vel laicales, quarum membra, christianae perfectionis
adquirendae atque apostolatum plene exercendi causa, in
saeculo consilia evangelica profitentur, ut ab aliis fidelium communibus
Associationibus (Pars Tertia, Lib. II, C. I. C.) apte distinguantur, Institutorum
seu Institutorum saecularium proprio nomine veniunt, atque
huius Constitutionis Apostolicae normis subiiciuntur.

Art. II

§ 1. Instituta saecularia, cum nec tria publica religionis vota (cc. 1308
§ 1 et 488, I ) admittant, nec communem vitam seu commorationem subO
eodem tecto suis membris, ad normam canonum, imponant (cc. 487 sqq.
et 673 sqq.) :
1° Iure, ex regula, nec sunt nec proprie loquendo dici queunt Religiones
(cc. 487 et 488, I ) vel Societates vitae communis (c. 673 § 1) ;E
2° Religionum aut Societatum vitae communis proprio peculiarique
iure non obligantur, neque ipso uti possunt, nisi quatenus aliquod huius
iuris praescriptum, illius praecipue quo Societates absque votis publicis
utuntur legitime ipsis, per exceptionem, accommodatum fuerit atque
applicatum.
§ 2. Instituta, salvis communibus iuris canonici normis quae ipsa
respiciant, tamquam proprio iure, peculiari eorum naturae et conditioni
arctius respondent^ his praescriptis reguntur :
I Generalibus huius Constitutionis Apostolicae normis, quaeO
omnium Institutorum saecularium veluti proprium statutum constituunt;

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.