AAS 39 (1947), p. 122
Instituta saecularia, etsi communem vitam seu commorationem sub
eodem tecto suis membris ad normam iuris non imponant (Art. II, § 1),
tamen pro necessitate, vel utilitate unam vel plures communes domos
habere oportet, in quibus :
T Residere valeant qui Instituti regimen, supremum praecipue vel
regionale, exercent;
2° Commorari vel ad quas convenire queant Sodales, ad institutionem
accipiendam et complendam, ad exercitia spiritualia peragenda et
ad alia huiusmodi ;
3° Recipi possint Sodales, qui ob infirmam valetudinem, vel ob alia
rerum adiuncta sibi providere non valeant, vel quibus non expediat, ut
apud se vel apud alios ipsi privatim remaneant.
Art. IV
§ 1. Instituta saecularia (Art. I) a Sacra Congregatione de Religiosis
dependent, salvis iuribus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide,
ad normam c. 252 § 3, quoad Societates et Seminaria Missionibus destinata.
§ 2. Consociationes, quae rationem non habent seu plene finem non
profitentur in Art. I descriptum, illaeque etiam, quae aliquo ex elementis
carent in Art. I et III huius Constitutionis Apostolicae recensitis,
iure reguntur Associationum fidelium, de quibus in cc. 684 sqq. et a
Sacra Congregatione Concilii dependent, salvo praescripto c. 252 § 3,
quoad territoria Missionum.
Art. V
% 1. Instituta saecularia Episcopi, non autem Vicarii Capitulares vel
Generales condere et in personam moralem, ad normam c. 100 §§ 1 et 2,
erigere possunt.
§ 2. Ea tamen Instituta Episcopi ne condant neque condi sinant, inconsulta
Sacra Congregatione de Religiosis, ad normam c. 492 § 1 et
Art., qui sequitur.
Art. VI
§ 1. Ut Episcopis, de erectione Institutorum ad normam Art. V § 2
in antecessum consulentibus, Sacra Congregatio de Religiosis licentiam
concedat eadem erigendi, de iis, congrua congruis ipsius iudicio referendo,
edoceri debet, quae pro erectione Congregationis Societatisve vitae
communis iuris dioecesani in Normis ab eadem Sacra Congregatione impertitis
definiuntur (nn. 3-5) atque de aliis quae ex stilo et praxi eiusdem
Sacrae Congregationis inducta sunt, vel in posterum inducentur.