AAS 39 (1947), p. 141
cendium seda vit atque restinxit; ac sui ipsius victor evadens,
superna gratia veluti in praemium confirmatus est. « Ex quo
videlicet tempore, sicut post discipulis ipse perhibebat, ita in
eo est temptatio voluptatis edomita, ut tale aliquid in se minime
sentiret. .... Liber quippe a temptationis vitio, iure iam
factus est virtutum magister». 10
Itaque Noster, per diuturnum „hoc umbratilis ac solitariae
vitae spatium in Sublaqueensi specu latens, sanctissime semet
ipsum conformavit roboravitque, ac solida illa iecit christianae
perfectionis fundamenta, quibus innixo in posterum sibi liceret
magnam eximiae celsitudinis exstruere fabricam. Ut enim
probe nostis, Venerabiles Fratres, sanctae navitatis sanctique
apostolatus opera inania ac vacua procul dubio evadunt, nisi
si eadem ex animo proficiscantur christianis illis ornamentis
ditato, quibus tantummodo humana incepta possunt, superna
suffragante gratia, ad Dei gloriam animarumque salutem recto
itinere dirigi. Id quidem omnino sibi persuasum exploratumque
habebat Benedictus; quamobrem, antequam grandia illa
consilia ac proposita, ad quae divino afflante Numine vocabatur,
exsequenda efficiendaque susciperet, eam, quam ceteris impertire
cupiebat sanctitatis formam, ad evangelicae integritatem
doctrinae compositam, in se luculenter referre quam maxime
contendit, atque a Deo enixis precibus impetravit.
Cum autem excelsae eius sanctitudinis fama circumquaque
manaret, ac magis in dies magisque percrebresceret, non modo
monachi, qui in vicinia commorabantur, eius se disciplinae
concredere exoptarunt, sed oppidanorum etiam multitudo ad
eum turmatim convolare coepit, quae suavem eius vocem audire,
quae praeclaram eius admirari virtutem, quaeque miranda
ea cernere cupiebat signa, Deo donante ab eodem non
raro perpetrata, Quin immo vivida illa lux, quae ex opaGa
Sublaqueensi spelunca radiabatur, tam late diffusa est, ut ad
longinquas etiam regiones diffunderetur. Quamobrem « coe-
1 0 S. GREG. M., Lib. Dial., II, 3; loc. cit, 132.