AAS 39 (1947), p. 156

Iustitiae, die 26 martii 1771 a Clemente Pp. XIV latam, novam
ordinationem et nomen nactum est Rotae Nuntiaturae.
Quae Rota Apostolicae Nuntiaturae, a civitate plene recognita
ac sustentata, iudicibus ex variis catholicae nationis hispanicae
provinciis aeque delectis, quorum plures magnam assecuti
sunt famam, diu viguit et floruit.
Lamentabilis autem rerum publicarum perturbatio, qua
paucis abhinc annis et solemnis cum Sancta Sede conventio
abrupta est, et sacramentalis natura matrimonii denegata, et
sacra quaeque pessumdata, fecit ut ipsa Rota sub verteretur.
Quare decessor Noster Pius Pp. XI fel. rec, die 21 iunii 1932,
Rotam Nuntiaturae Apostolicae in Hispania iure suppressit.
Nunc vero, cum eiusmodi incommoda remota sint atque sacramentalis
matrimonii natura iterum agnita, complurium Hispaniae
Antistitum nec non publicae rei Moderatorum votis
obsecundare cupientes, denuo constituendam censuimus Rotam
Nuntiaturae Apostolicae, tribunal mere ecclesiasticum pro causis
ecclesiasticis ad tramitem iuris canonici agendis, eamque
praesentibus litteris constituimus atque sequentes normas vim
legis habituras eidem tribuimus, nostri temporis condicionibus
opportune accommodatas:

NORMAE A ROTA NUNTIATURAE APOSTOLICAE
IN HISPANIA SERVANDAE

CAPUT I

De constitutione tribunalis

Art. 1. - Rota Nuntiaturae Apostolicae, Matriti constituta, est tribunal
collegiale, ordinarium, praesertim ad recipiendas appellationes
contra sententias ecclesiasticas in Hispaniae dicione latas.
Art. 2. - Rota constat ex septem Auditoribus, quibus praeest eorumdem
Decanus, primus inter pares. Iidem vix ac attigerint septuagesimum
secundum aetatis annum emeriti evadunt et a munere cessant.
Art. 3. - Auditores Sacerdotes sint oportet, civitate hispani, ex legitimo
matrimonio nati, maturae aetatis, laurea doctorali saltem in iure
canonico praediti, honestate vitae, prudentia et iuris peritia praeclari.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.