AAS 39 (1947), p. 163

Art. 54. - Ad Episcopum domicilii coniugum spectat iudicium ferre
de exsistentia condicionum de quibus in art. 38 §§ 2 et 39 b) Instructionis
Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum diei 15 augusti
1936.
Art. 55. - Ad Ordinarium coniugis pertinet tutorem vel curatorem
admittere vel designare ad normam art. 78 Instructionis Sacrae Congregationis
de disciplina Sacramentorum diei 15 augusti 1936.
Art. 56. - Scriptae iudicum conclusiones, de quibus in can. 1871
§ 2, et sententiae redigendae sunt lingua latina, nisi iusta causa aliud
suadeat.
Art. 57. - Res iudicata efficitur ad normam can. 1902, l°-3°; et pro
causis quae non transeunt in rem iudicatam ulterior causae propositio
non admittitur nisi ad normam can. 1903, 1987 et 1989.
Art. 58. - Index taxarum et expensarum iudicialium, nec non emolumentorum
pro advocatis et procuratoribus, a Nuntio Apostolico decreto
sancitur.
Art. 59. - Rota Nuntiaturae Apostolicae quotannis tenetur referre
de sua activitate Sacrae Congregationi de disciplina Sacramentorum
iuxta litteras eiusdem Sacrae Congregationis diei 1 iulii 1932 et m. pr.
Qua cura Pii Pp. XI diei 8 decembris 1938, n. V.

Quae omnia motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, praesentium Litterarum Apostolicarum tenore plenissime
adprobamus, eisdemque supremum Apostolicae Nostrae
auctoritatis robur adiicimus. Haec statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere,
eidemque tribunali Rotae Nuntiaturae Apostolicae plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari
contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis
Aprilis anno MCMXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XII

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.