AAS 39 (1947), p. 237

familiarum sequestrem, peccatorum reconciliatorem, virum insigniter
benëficum in terris amiserant.
Fama haec sanctitatis causa fuit ut in Episcopali Curia Brugen.
annis 1924-1932, et per Rogatoriales Litteras in Curiis Colonien, annis
1928-29, Parisien, a. 1930, Romana a. 1932 atque Mediolanen, a. 1930-31
Ordinaria auctoritate confecti sint processus super hac fama, nec non
super scriptis atque obedientia decretis Urbani Papae VIII cultum Servis
Dei prohibentibus.
Decreto diei 19 Maii a. 1939 Sacra haec Congregatio, scriptis perpensis,
nihil obstare quominus ad ulteriora posset procedi edixit.
Plures postulatoriae litterae Summo Pontifici porrectae sunt praesertim
ab Episcopis Belgii, Cardinali Archiepiscopo Mechliniensi praeeunte,
pro causae Introductione.
Servatis itaque de iure servandis, Revmo D. Fausto Codato generali
Postulatore Congregationis S. Pauli instante, Emus ac Revmus D. 'Cardinalis
Raphael Carolus Rossi, causae Ponens seu Relator, in ordinario
sacrorum Rituum coetu in Vaticanis aedibus die 12 Novembris mensis
anni huius habito, dubium posuit disceptandum : An signanda sit commissio
Introductionis causae, in casu et ad effectum de quo agitur atque
de ea retulit. Emi ac Revmi Patres Cardinales, relatione hac audita,
auditis quoque officialium Praelatorum suffragiis, nec non R. P. D.
Salvatore Natucci, generali Promotore Fidei, respondere censuerunt :
Signandam esse commissionem Introductionis causae, si Sanctissimo
placuerit.
Facta autem ab infrascripto Cardinali S. R. C. Praefecto, subsignato
die relatione Beatissimo Patri, Sanctitas Sua, Emorum Cardinalium
rescriptum ratum habens, commissionem Introductionis causae Servi Dei
Caroli M. Schilling Sua manu dignata est subsignare.
Datum Romae, die 22 Novembris a. D. 1946.

£B C. Card. SALOTTI, Ep. Práen.¿ Praefectus

L. & S .

f A. Carinci, Archiep. Seleuc, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.