AAS 39 (1947), p. 241
Cardinali La Puma, tunc S. Congregationis Religiosorum Praefecto,
reque ad Sanctissimum Dominum nostrum Pium Papam XII per infrascriptum
S. Rituum Congregationis Cardinalem Praefectum relata, in
audientia diei 18 Maii 1941, Sanctitas Sua mandavit ut negotium de
fundatore eorundem Fratrum Instructionis Christianae a S. Gabriele
a S. Rituum Congregatione pertractantur ac decerneretur. Mandavit
insuper ut Sectio historica eiusdem S. Congregationis rem prius accurate
cognosceret, ab Emis Cardinalibus postea de more discutiendam. Ita
factum est ut Sectio historica, ea qua pollet auctoritate ac peritia, quaestionem
de fundatione Fratrum Instructionis Christianae a S. Gabriele,
olim a Spiritu Sancto nuncupatorum, funditus investigaret, fontibus ad
rem undequaque collectis, cribratis atque editis ; quibus innixi, historici
Consultores, in plenario coetu adunati, propriam unusquisque edidit
sententiam. Porro die 15 Aprilis vertentis anni, in Congregatione Ordinaria
ad Vaticanas Aedes habita, sequens dubium ab Emo Cardinali Friderico
Tedeschini, Ponente seu Relatore, propositum fuit, nempe: An
Beatus Ludovicus Maria Grignion de Montfort haberi possit uti fundator,
non solum Presbyterorum Societatis Mariae et Filiarum a Sapientia,
sed etiam Fratrum Instructionis Christianae a Sancto Gabriele.
Emi vero Patres sacris tuendis ritibus praepositi, re mature perpensa ac
unanimi sententia Consultorum Sectionis historicae prae oculis habita,
responderunt : Negative. Constare immo fundatorem Fratrum Instructionis
Christianae a Sancto Gabriele fuisse P. Gabrielem Deshayes.
Facta postmodum eidem Sanctissimo Domino nostro Pio Papae XII
per infrascriptum S. Rituum Congregationis Cardinalem Praefectum
relatione, Sanctitas Sua Purpuratorum Patrum responsum confirmare
benigne dignata est.
Die 25 Aprilis 1947.
£g C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.
L. © S.
f A. Carinci, Archiep. Seleuc, Secretarius.