AAS 39 (1947), p. 319

pit. Nuda tabula pro lecto, assere pro cervicali, obsoletis saccis, hiemali
quoque tempore, pro stragulo utebatur. Ferréis catenulis corpus arcte
praecinxerat, quae diu noctuque carnem cruciabant. Toto fere anno
ieiunabat, parcissimum cibum genuflexus sumens.
Somno brevissimo contentus, totam fere noctem orando extrahebat.
Erga B. Virginem intensissimo amore flagrabat. Tertio Franciscali Ordini
adiunctus, huius regulas sancte observabat. Uno verbo, virtutes
omnes ita usque ad mortem exercuit, uf inter aequales vir sanctus haberetur.

Die 7 Iunii anno 1925 dum iter facit ad sacrum audiendum subitanea
morte fuit correptus.
Sex tantum post annos in Dublinensi Curia Informativus processus
constructus est super sanctitatis fama, super scriptis, postea vero super
cultu numquam exhibito. Die 27 Novembris anno 1937 Sacra haec Congregatio
decretum pro scriptis edidit. Plures interim postulatoriae epistolae
Summo Pontifici pro huius causae introductione oblatae sunt
ab omnibus Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae, a Praeside Gubernii,
a Nuntio Apostolico, a pluribus Abbatibus, a Superioribus provincialibus
plurium Ordinum seu Congregationum, a Syndico Dublinensi, ab
Opificum Sodalitatibus, aliisque.
Servatis itaque de iure servandis, instante Ulm o ac Revmo P. D. Dionysio
Mae Daid, Collegii Hibernorum Rectore atque huius Causae Postulatore
legitime constituto, die 25 mensis huius, in ordinario Sacrorum
Rituum Congregationis coetu, Emus ac Revmus D. Cardinalis Raphael
Carolus Rossi, Causae Ponens seu Relator, dubium proposuit discutiendum
: An signanda sit commissio Introductionis causae in casu
et ad effectum de quo agitur atque de ea retulit. Emi ac Revmi Cardinales,
relatione hac suffragiisque officialium Praelatorum, nec non R. P.
D. Salvatore Natucci scripto et voce auditis, omnibus mature perpensis,
rescribere censuerunt : signandam esse commissionem si Ssmo placuerit.
Facta autem ab infrascripto Cardinali die 28 eiusdem mensis relatione
Ssmo D. N. Pio Papae XII, Sanctitas Sua, rescriptum Emorum Patrum
ratum habens, commissionem Introductionis causae Servi Dei Matthaei
Talbot Sua manu dignata est subsignare.
Datum Romae, die 28 Februarii a. D. 1947.

£g C. Card. SALOTTI , Ep. Praen., Praefectus

L. © S.

f A. Carinci, Archiep. Seleuc, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.