AAS 39 (1947), p. 384
ad meridiem : dioecesis Mercedensis et archidioecesis Platensis. Sedem
autem novae huius dioecesis in civitate S. Nicolai, a qua ipsa nomen
mutuatur, statuimus ; atque Episcopi cathedram in ecclesia S. Nicolai
Barensis in ipsa urbe exstante figimus, quam proinde ad cathedralis gradum
et dignitatem evehimus ; cui cathedrali Ecclesiae eiusque pro tempore
Episcopis honores, insignia, favores, gratias, privilegia ac iura
omnia, quibus ceterae per orbem cathedrales Ecclesiae earumque Antistites
iure communi fruuntur, concedimus ; eosque iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Ipsam porro
cathedralem Ecclesiam S. Nicolai suffraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Bonaerensi atque eiusdem pro tempore Archiepiscopi
metropolitico iuri subiicimus. Mensam autem episcopalem constituent
Gubernii Reipublicae et Curiae Episcopalis emolumenta, nec non oblationes
quae a fidelibus praeberi solent, praeter ea quae ad hunc finem
iam collecta sunt. Quod vero attinet ad dioecesis regimen et administrationem,
ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris, sede vacante, electionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi servanda
iubemus quae sacri canones praescribunt. Quod vero in particulari
ad clerum spectat, decernimus ut, simul ac hae Litterae Nostrae ad
exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso clerici censeantur adscripti
Ecclesiae illi, in cuius territorio legitime exstant. Cum autem praesentis
temporis adiuncta haud permittant quominus in nova hac dioecesi cathedrale
canonicorum Capitulum modo constituatur, indulgemus tit pro
Canonicis dioecesani Consultores ad iuris tramitem interim eligantur
et adhibeantur. Mandamus insuper ut in hac quoque dioecesi, quam primum
fieri poterit, saltem parvum Seminarium iuxta Codicis Iuris Canonici
praescripta et normas a S. Congregatione de Seminariis et Universitatibus
Studiorum traditas vel tradendas, erigatur. Duo vero electi
iuvenes aut modo saltem unus, non intermissa vice, ad Pontificium Collegium
Pium Latinum Americanum in Urbe mittantur, ut sub oculis fere
Nostris in spem Ecclesiae instituantur. Praescribimus denique ut omnia
documenta et acta, quae novam hanc dioecesim S. Nicolai de Los Arroyos
eiusque clericos et fideles respiciunt, a Cancellaria episcopali tum archidioecesis
Platensis tum dioecesis Mercedensis ad novae dioecesis Cancellariam
quam primum fieri poterit transmittantur, ut in eius archivo
diligenter serventur. Ad quae omnia ita disposita et constituta exsecutioni
mandanda venerabilem quem supra diximus Fratrem Ioseph Fietta,
Nuntium Apostolicum apud Argentinam Rempublicam, deligimus eique
necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate con-