AAS 39 (1947), p. 443

lis in locis, praesertim in Europa inque America Australi, Beatae Mariae
de Monte Serrato dicarentur. Nunc vero, post domesticum in Hispania
recens bellum, cives bene multi, gravibus periculis erepti, geminato
quodam ardore frequentiores in dies aspera abrupti montis iuga conscendunt,
sua gaudia suosve angores in sinu piae Matris filiorum cum
fiducia deposituri. Immo, quo pergrata populi observantia erga suam
Auxiliatricem apertius explicaretur, tres abhinc annos consilium initum
est novum Mariale solium generosorum omnium largitate peculiari arte
exstruendi. Oui quidem proposito boni Hispaniae fideles continuo flagrantibus
studiis responderunt. Horum itaque animi, tum scriptis tum
sacris contionibus opportune suaviter que commoti, simul cum novo throno
iam affabre confecto intimam sui ipsius renovationem dilectae Matri
gestiunt offerre. Nos igitur, qui nihil antiquius habemus, quam ut publicum
cultum erga Deiparam adaugeamus, vota Dilecti Filii Abbatis
monasterii de Monte Serrato benigna voluntate suscipientes, sacris sollemnibus,
quae exeunte hoc mense ibidem peragentur, praeesse constituimus.
Quapropter te, Dilecte Fili Noster, quem ad amplissimum Ecclesiae
Senatum superiore anno perlibenter cooptavimus, quique praenobilem
metropolitanam Sedem Tarraconensem in Catalaunia regis,
Legatum Nostrum a Latere deligimus ac renuntiamus, ut, Nostram gerens
Personam, celeberrimum simulacrum Beatae Mariae Virginis de
Monte Serrato in novo solio colloces, ceterisque ritibus nomine Nostro
Nostraque auctoritate praesideas. Tuum quoque erit, eos omnes qui
convenerint Nostris verbis alioqui iisdemque stimulos admovere, ut,
ferventi in Virginem de Monte Serrato pietate christianarumque virtutum
studio, se eius patrocinio digniores cotidie efficiant ac praestent.
Supernorum interea donorum auspicem praecipuaeque Nostrae caritatis
testem, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, laboruinque
tuorum sociis, iisque universis, qui sacrae celebrationi aderunt,
peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xn mensis Aprilis, anno
MDCCCCXxxxvn, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XII

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.