AAS 39 (1947), p. 540

Aliud praeterea est, quod inconcussum hoc Ecclesiasticae
Hierarchiae ius comprobat, quod nimirum sacra Liturgia cum
iis doctrinae principiis arctissime coniungitur, quae ab Ecclesia
ut certissimae veritatis capita proponuntur, atque adeo
catholicae fidei praeceptis conformanda est, quae supremi Magisterii
auctoritas edidit ad divinitus patefactae religionis integritatem
tutandam.
Quam ad rem aliquid in recta luce ponendum esse ducimus,
quod vobis, Venerabiles Fratres, non ignotum esse putamus;
eorum scilicet errorem atque fallaciam, qui sibi sumpsere sacram
Liturgiam quasi quoddam experimentum exsistere veritatum
ex fide retinendarum ; quatenus nempe, si certa quaedam
id genus doctrina per sacros Liturgiae ritus pietatis ac sanctimoniae
fructus dederit, eam ab Ecclesia comprobandam esse,
si vero secus, reprobandam. Unde effatum illud: « Lex orandi,
lex credendi ».
Verumtamen non ita docet, non ita praecipit Ecclesia. Cultus,
qui ab ea Deo Optimo Maximo datur, ut presse significanterque
Augustinus ait, catholicae fidei continuata professio est,
ac spei caritatisque exercitium : « fide, spe, caritate — ita ipse
affirmat — colendum Deum ». In sacra Liturgia catholicam4 4
fidem expresse atque aperte profitemur non modo per mysteriorum
celebrationem, ac per confectionem Sacrificii Sacramentorumque
administrationem, sed fidei etiam « Symbolum» recitando
vel canendo, quod quidem christianorum insigne ac veluti
tessera est, itemque tum aliis documentis, tum etiam Sacris
perlegendis Litteris, quae Spiritu Sancto afflante conscriptae
fuere. Liturgia igitur omnis catholicam fidem continet, quatenus
Ecclesiae fidem publice testatur.
Hac de causa, quotiescumque de aliqua definienda veritate
divinitus data actum est, Summi Pontifices ac Concilia, cum ex
« Fontibus Theologicis », quos vocant, haurirent, ex sacra etiam
hac disciplina haud raro argumenta duxere; quemadmodum
verbi gratia Decessor Noster imm. mem. Pius IX fecit, cum

44 Enchiridion, cap 'i

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.