AAS 39 (1947), p. 55

civilis magistratus mandato, ecclesiastica auctoritate benigne annuente,
vetera monumenta restituendi causa in pristinum statum redacta sit,
Nos, cupientes ut Diaconiarum in Urbe numerus servetur, omnibus mature
perpensis, congruum sane duximus Diaconiam illam in Ecclesiam
S. Paulo Apostolo in Arenula dicatam, artis decore conspicuam, sitamque
in ea Urbis regione, in qua pie traditur Doctor Gentium mansisse,
cum custodíente se milite, transferendam. Quare, supplèto, quatenus
opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse, praesumant consensu,
de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi Diaconiam, qua praefata Ecclesia Sancti Hadriani decorabatur, in
Ecclesiam Sancti Pauli Apostoli in Arenula transferimus ; eique propterea
omnia tribuimus iura et privilegia, quae ceteris almae Urbis Diaconus
competunt, et cum òmnibus pariter oneribus et obligationibus quibus
illae adstringuntur. Contrariis non obstantibus quibuslibet/ haec
decernimus, et volumus praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
semper exsistere et fore, suosque plenos et integros effectus sortiri
et obtinere illisque ad quos res spectat seu spectare poterit, nunc et
in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri quidquam secus super his
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
"
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo sexto, die quinta et vicesima Ianuarii mensis,
infesto Conversionis S. Pauli Apostoli, Pontificatus Nostri anno septimo.

Pro S. R. E, Cancellario
I, Card. GRANITO DI BELMDNTE [MONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
Decanus S. C oliagli S. CS Consistorialis a Secretis

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco &i Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXX, n. 58 Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.