AAS 39 (1947), p. 557
j Perperam hac in re ad socialem Eucharistici Sacrificii indolem
provocatur. Quotiescumque enim sacerdos id renovat, quod
divinus Redemptor in novissima caena peregit, reapse Sacrificium
consummatur: quod quidem Sacrificium, semper et ubique,
itemque necessario ac suapte natura, publico et sociali
munere fruitur; quandoquidem is, qui illud immolat, et Christi
et christifidelium, cuius Divinus Redemptor est Caput, nomine
agit, atque illud Deo offert pro Ecclesia Sancta Catholica, ac
pro vivis et defunctis. Idque fit procul dubio sive christifideles 88
praesentes adsint — quos Nos frequentissimos pientissimosque
adesse cupimus ac commendamus sive non adsint, cum
neutiquam requiratur ut, quod sacrorum administer fecerit,
populus ratum habeat.
Licet tamen ex iis, quae modo exposuimus, clare pateat nomine
Christi atque Ecclesiae litari, neque suis fructibus etiam
socialibus Eucharisticum privari Sacrificium quamvis nullo
praesente acolytho a sacerdote celebretur, nihilo secius ob
huius tam augusti mysterii dignitatem, volumus atque urgemus
—- quod ceteroquin semper praecepit Mater Ecclesia — ut
nullus sacerdos ad altare accedat, nisi adsit minister, qui ei
inserviat eique respondeat, ad normam canonis DCCCXIII.
Ut autem oblatio illa, qua in hoc Sacrificio christifideles divinam
victimam Caelesti Patri offerunt, plenum sortiatur effectum,
aliud quoque adiungant oportet : semet ipsos nempe quasi
hostiam immolent necesse est.
Quae quidem immolano ad liturgicum solummodo Sacrificium
non reducitur. Vult enim. Apostolorum Princeps ut eo
ipso quod Christo tamquam lapides vivi superaedificamur, possimus
tamquam << sacerdotium sanctum, offerre spiritales hostias
acceptabiles Deo per Iesum Christum»; Paulus autem 89
Apostolus absque ullo temporis discrimine hisce verbis christianos
adhortatur: « Obsecro itaque vos, ... ut exhibeatis corpora
vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, ratio
ss Missale Rom., Cation Missae.
83 I Petr., II. 5