AAS 39 (1947), p. 563

ignorant fideles aut saltem facile edoceri possunt, Sacrosanctum
Concilium Tridentinum, innixum doctrinae, quam perpetua
Ecclesiae traditio servavit, huic adversantem novam
falsamque Lutheri sententiam damnasse ».1 0 3 « Si quis dixerit
Missas, in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat,
illicitas esse, ideoque abrogandas, anathema sit n.1 0 4
Ex veritatis igitur itinere ii aberrant, qui sacris operari nolint,
nisi si christiana plebs ad divinam mensam accedat; ac
magis etiam ii aberrant, qui, ut contendant necessarium omnino
esse christifideles una cum sacerdote Eucharistica pasci dape,
captiose asseverent heic agi non de Sacrificio solummodo, sed
de Sacrificio ac caena fraternae communitatis, atque sacram
Synaxim ponant, communiter actam, quasi totius celebrationis
culmen.
Etenim etiam atque etiam animadvertendum est Eucharisticum
Sacrificium suapte natura incruentam esse divinae victimae
immolationem, quae quidem mystico modo ex sacrarum
specierum separatione patet, ex earumque oblatione Aeterno
Patri peracta. Sacra autem synaxis ad idem integrandum ad
idemque Augusti Sacramenti communione participandum pertinet;
dumque administro sacrificanti omnino necessaria est,
christifidelibus est tantummodo enixe commendanda.
Quemadmodum autem Ecclesia, ut veritatis magistra est,
catholicae fidei integritatem omni ope tutari enititur, ita, ut
suorum est filiorum sollicita mater, eosdem summopere adhortatur
ad maximum eiusmodi religionis nostrae beneficium studiose
frequenterque participandum.
Cupit imprimis ut christiani — cum praesertim Eucharisticam
dapem reapse sumere haud facile queant — votis saltem
eam sumant; ita quidem ut vivida excitata fide, ac
dem isso reverenter animo Divinique Redemptoris voluntati
omnino fidenti, flagrantiore, quo fieri possit, caritatis studio
cum eodem coniungantur.

103 Litt. Encycl. Certiores effecti, d. d. xiii Nov. a. MDCCXI n. § 1.
104 Conc. Trid., Sess. XXII, can. S.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.