AAS 39 (1947), p. 568

tissimae Iesu Christi actioni obsecundare possint? Id peculiari
modo faciant, hortamur, Cum suscepta exsequendo proposita,
ehristiänasque exercendo virtutes, tum ad suas referendo necessitates
quod regali liberalitate acceperint. Certe equidem
aurei libelli auctor DeimitationeChristi secundum Liturgiae
praecepta et afflatum loquitur, cum haec ei suadet, qui ad
sacram synaxim accesserit: « Mane in secreto et fruere Deo tuoipsum
enim habes, quem totus mundus tibi auferre non potest
».1 1 7
Nos omnes itaque una cum Christo arctissime devincti,
sanctissimo eius animo quasi nos submergere nitimur, atque
idcirco eidem coagmentamur, ut illos actus participemus, quibus
ipse grato acceptissimòqué obsequio Augustam Trinitatem
adorat ; quibus summas Aeterno Patri grates laudesque refert,
caelis terrisque concorditer resonantes, secundum illud: « Benedicite
omnia opera Domini Dòmino »• quibus denique con- 118
sociati caelestem Opem eo horae momento imploramus, quo
nullum magis opportunum datur ad petenda impetrandaque
Christi nomine auxilia, et quibus potissimum hostiam nos 119
offerimus atque immolamus dicentes: « Nosmet ipsos tibi perfice
munus aeternum ».120
Continenter Divinus Redemptor studiosam geminat invitationem
suam: « Manete in me ». Per Eucharistiae autem Sa-1 2 1
cramentum Christus in nobis et nos in Christo commorantur;
et quemadmodum Christus, in nobis manens, vivit et operatur,
ita oportet nos, in Christo manentes, per eum vivamus atque
operemur.

-TÇ- -Tv* *vV $k at-

Eucharisticum pabulum continet, ut omnes norunt, « vere,
realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima

1 1 7 Lib IV, cap. 12
, I S DAN., III, 57.
lla Cf. IOAN., XVI, 23.
1 2 0 Missale Rom., Secreta Missae SS. Trinit.
1 2 1 IOAN., XV, 4

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.