AAS 39 (1947), p. 576

edocti, in locum sabbati substituerunt. Si autem ludaeis praeceptum
fuit : « Sex diebus facietis opus : in die septimo Sabbatum
est: requies sancta Domino: omnis qui fecerit opus in
hac die, morietur » : 141 quomodo Christiani illi spiritualem
mortem non timeant, qui diebus festis opera servitia peragant,
per eorumque requietem non pietati, non religioni se dedant,
sed saeculi huius illecebris intemperanter concedant? Rebus
igitur divinis, quibus Deus colitur, animus autem pabulo caelesti
enutritur, dies dominica ceterique dies festi consecrandi
sunt: et quamvis Ecclesia id tantum praecipiat, ut christifideles
nempe a servili labore abstineant et Eucharistico intersint
Sacrificio, de vespertino autem cultu praeceptum nullum
habeat, aliud tamen etiam atque etiam commendat in votisque
habet; ac ceteroquin aliud quoque postulat singulorum
necessitas, qua omnes sibi tenentur propinare Deum ut eius
impetrent beneficia. Summo dolore Noster oppletur animus,
cum cernimus qua agendi ratione nostris hisce temporibus
mediam diei festi partem, postmeridianam dicimus, christianus
populus traducat: publica spectaculorum loca publicique
ludi frequentante quam maxime, dum sacrae aedes minus
quam decet celebrantur. At oportet utique omnes nostra adeant
tempia, ut inibi catholicae fidei veritatem doceantur, ut Dei
laudes concinant, utque per sacerdotem Eucharistica benedictione
ditentur, et contra huius vitae adversa caelesti ope
muniantur. Perdiscant pro viribus omnes eas formulas retinere,
quae in precibus ad vesperam habitis concinuntur, earumque
significatione suos imbuant animos; hisce enim vocibus
affecti ac permoti, quod S. Augustinus de se asseverat, experientur:
« Quantum Aevi in hymnis et canticis, suave sonantis
Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter. Voces illae
inflüebant auribus meis, et eliquabatur veritas in cor meum,
et exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrimae, et
bene mihi erat ».1 4 S

'*« Exod., XXXI, 15. •
1 , 5 Oonfess., lib TX. cap 6

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.