AAS 39 (1947), p. 590

riunt laudis hymnum, secundum illud : « cum quibus et nostras
voces ut admitti iubeas deprecamur »,1 7 5
Haud tamen asseverari potest hodiernae musices modos
atque concentus ex catholicae religionis cultu omnino removendos
esse. Quin immo, si nihil iidem habeant, quod profanum
sapiat, vel loci ac liturgicae actionis sanctitatem dedeceat, neque
ex inani quodam studio miri atque insoliti oriantur, tum ^oportet
profecto eis templa nostra pateant, cum ad sacrorum rituum
splendorem mentesque ad altiora elevandas simulque ad veram
animi refovendam pietatem haud parum conferre queant.
Vos adhortamur etiam, Venerabiles Fratres, ut popularis ad
religionem pertinens cantus cura vestra promoveatur; atque
ea servata, quae par est, dignitate, diligenter effectus detur, cum
christianorum multitudinis fidem pietatemque facile exacuat
atque incendat. Concordes amplissimique plebis nostrae concentus
caelum ascendant veluti resonanti s maris fragor, atque 176
cor unum et animam unam canora elataque voce significent, 177
ut fratres addecet eiusdemque Patris filios.
Quod autem de rebus musicis diximus, idem fere de ceteris
nobilibus artibus dicendum est, ac praesertim de architecturae
ac de sculpturae picturaeque artibus. Eecentes imagines ac formae,
ad materiam aptiores, ex qua hodie coniiciuntur, non sunt
generali modo atque ex praeiudicata opinione spernendae ac
reiciendae; sed rationibus illis aequabiliter ac recte compositis,
quae neque ad nudam contendant rerum imitationem, nec ad nimium
« symbolismum », quem vocant, ac necessitatibus potius
spectatis christianae communitatis, quam peculiari artificum
iudicio atque ingenio cuiusque suo, oportet omnino eam nostro-.
rum temporum artem liberum habere campum, quae sacris
aedibus sacrisque ritibus debita reverentia debitoque honore
inserviat; ita quidem tit eadem ad mirabilem illum gloriae
concentum, quem summi viri per revoluta iam saecula catho-

175 Missale Rom.., Praefatio
" 8 Cf. S. AMBROS., Hexameron, III, o, 23.
177 Cf. Act., IV, 32.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.