AAS 39 (1947), p. 606

vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam evectionis, erectionis, constitutionis, com
missionis, concessionis, et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo septimo, die decimasecunda Iunii mensis, Pontificatus
Nostri anno nono.

Pro S. R. E. Cancellario
I, Card. GRANITO DI BELMONTE P. Card. FUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Becanus S. C. de Propaganda Fide Praef.

f A. Carinci, Arch. tit. Seleuc, Decanus Coll. Proton. Apost.
F. Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco £8 Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIII, n. 1J — Al. Trussardi.T

II

DE OUAGADOUGOU
(OUAHIGOUYAENSIS)

E VICARIATU APOSTOLICO DE OUAGADOUGOU PARS DISTRAHITUR ET NOVA ERIGI-

TUR PRAEFECTURA APOSTOLICA OUAHIGOUYAENSIS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo in Africa Occidentali Gallica christiano nomini propagando
aptius prospici possit, peropportunum visum est territorii partem e Vicariatu
Apostolico de Ouagadougou distrahere et eam in novam erigere
Praefecturam Apostolicam. De venerabilium itaque Fratrum Nostrorum
S. E. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum
consilio, Iubenti animo ad hoc Nobis oblatas preces excipiendas
duximus. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis,
certa scientia ac de Nostrae apostolicae potestatis plenitudine, e

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.